To Contents
Duns Scotus
Ordinatio, Prologus
Pars Prima
De necessitate doctrinae revelatae
Quaestio unica
Utrum homini pro statu isto sit necessarium alquam doctrinam supernaturaliter inspirari
Copyright (c) Shinsuke Kawazoe, 2001/3/25
Direct Jump(n.1-94)
[1](japonica)
(vide)
Quaeritur utrum homini pro statu isto sit necessarium aliquam
doctrinam specialem supernaturaliter inspirari, ad quam videlicet
non posset attingere lumine naturali intellectus.
Et quod non, arguo sic:(
>[92])
Omnis potentia habens aliquod commune pro primo obiecto,
potest naturaliter in quodlibet contentum sub ipso sicut in per se
obiectum naturale. Hoc probatur per exemplum de primo obiecto
visus et aliis contentis sub illo, et ita inductive in aliis obiectis
primis et potentiis. Probatur etiam per rationem, quia primum
obiectum dicitur quod est adaequatum cum potentia; sed si in
aliquo esset ratio eius, scilicet primi obiecti, circa quod non posset
potentia habere actum, non esset potentia adaequata, sed obiectum
excederet potentiam. Patet igitur maior. Sed primum obiectum
intellectus nostri naturale est ens in quantum ens ; ergo intellectus
noster potest naturaliter habere actum circa quodcumque ens, et
sic circa quodcumque intelligibile non-ens, quia negatio cognoscitur
per affirmationem. Ergo etc.
Probatio minoris, Avicenna
I
Metaphysicae cap. 5: «ens et res prima impressione in animam
imprimuntur, nec possunt manifestari ex aliis») ; si autem esset
aliquid aliud ab istis primum obiectum, ista possent manifestari
per rationem eius; sed hoc est impossibile.
[2](japonica)
(> [93])
Praeterea, sensus non indiget aliqua cognitione supernaturali
pro statu isto ; ergo nec intellectus. Antecedens patet. Probatio consequentiae:
«natura non deficit in necessariis», III De anima; et
si in imperfectis non deficit, multo magis nec in perfectis; ergo si
non deficit in potentiis inferioribus quantum ad necessaria earum
propter actus suos habendos et finem earum consequendum, multo
magis nec deficit in necessariis potentiae superiori ad actum suum
et finem consequendum. Ergo etc.
[3](japonica)
(> [94])
Praeterea, si aliqua talis doctrina sit necessaria, hoc est quia
potentia in puris naturalibus est improportionata obiecto ut sic
cognoscibili; ergo oportet quod per aliquid aliud a se fiat ei proportionata.
Illud aliud aut est naturale, aut supernaturale; si naturale,
ergo totum est improportionatum primo obiecto; si supernaturale,
ergo potentia est improportionata illi, et ita per aliud
debet proportionari, et sic in infinitum. Ergo cum non sit procedere
in infinitum, II Metaphysicae, oportet stare in primo, dicendo
quod potentia intellectiva sit proportionata omni cognoscibili et
secundum omnem modum cognoscibilis. Ergo etc.
[4](japonica)
Ad oppositum:
Tim. 3: Omnis doctrina divinitus inspirata utilis est ad arguendum
etc.
Praeterea, Bar. 3 de sapientia dicitur: Non est qui possit scire vias
eius, sed qui scit universa novit eam; ergo nullus alius potest habere
eam nisi a sciente universa. Hoc quantum ad necessitatem eius. De
facto autem subdit: Tradidit eam lacob puero suo et Israel dilecto suo,
quantum ad Vetus Testamentum; et sequitur: Post haec in terris visus
est et cum hominibus conversatus est, quantum ad Novum Testamentum.
I. CONTROVERSIA INTER PHILOSOPHOS ET THEOLOGOS
[5](japonica)
In ista quaestione videtur controversia inter philosophos et
theologos. Et tenent philosophi perfectionem naturae, et negant
perfectionem supenaturalem; theologi vero cognoscunt defectum
naturae et necessitatem gratiae et perfectionem supenaturalem.
A. OPINIO PHILOSOPHORUM
Diceret igitur philosophus quod nulla est cognitio supernaturalis
homini necessaria pro statu isto, sed quod omnem cognitionem
sibi necessariam posset acquirere ex actione causarum
naturalium. -- Ad hoc adducitur simul auctoritas et ratio Philosophi
ex diversis locis.
[6](japonica)
(> [72])
Primo illud III De anima, ubi dicit quod, «intellectus agens est
quo est omnia facere, et possibilis est quo est omnia fieri». Ex hoc
arguo sic: activo naturali et passivo simul approximatis et non impeditis
sequitur actio necessario, quia non dependet essentialiter
nisi ex eis tamquam ex causis prioribus; activum autem respectu
omnis intelligibilis est intellectus agens, et passivum est
intellectus possibilis, et haec sunt naturaliter in anima, nec sunt
impedita. Patet. Ergo virtute naturali istorum potest sequi actus
intelligendi respectu cuiuscumque intelligibilis.
[7](japonica)
(> [73], > [77])
Confirmatur ratione: omni potentiae naturali passivae correspondet
aliquod activum naturale, alioquin videretur potentia
passiva esse frustra in natura si per nihil in natura posset reduci ad
actum; sed intellectus possibilis est potentia passiva respectu quorumcumque
intelligibilium; ergo correspondet sibi aliqua potentia
activa naturalis. Sequitur igitur propositum. Minor patet, quia
intellectus possibilis naturaliter appetit cognitionem cuiuscumque
cognoscibilis ; naturaliter etiam perficitur per quamcumque cognitionem;
igitur est naturaliter receptivus cuiuscumque intellectionis.
[8](japonica)
(> [79])
Praeterea, VI Metaphysicae distinguitur habitus speculativus in
mathematicam, physicam et metaphysicam; et ex probatione eiusdem,
ibidem, non videtur possibile esse plures habitus esse speculativos,
quia in istis consideratur de toto ente, et in se et quoad
omnes partes. Sicut autem non posset esse aliqua speculativa alia
ab istis, sic nec posset esse aliqua alia practica a practicis acquisitis
activis et factivis. Ergo scientiae practicae acquisitae sufficiunt ad
perficiendum intellectum practicum, et speculativae acquisitae sufficiunt
ad perficiendum intellectum speculativum.
[9](japonica)
(> [83])
Praeterea, potens naturaliter intelligere principium, potest naturaliter
cognoscere conclusiones inclusas in principio. Hanc conclusionem
probo, quia scientia conclusionum non dependet nisi
ex intellectu principii et deductione conclusionum ex principio,
sicut patet ex definitione `scire' I Posteriorum; sed deductio est ex
se manifesta, sicut patet ex syllogismi perfecti definitione I Priorum,
quia «nullius est indigens ut sit vel appareat evidenter necessarius»;
igitur si principia intelligantur, habentur omnia quae sunt
necessaria ad scientiam conclusionis. Et sic patet maior.
[10](japonica)
Sed naturaliter intelligimus prima principia, in quibus virtualiter
includuntur omnes conclusiones ; ergo naturaliter possumus
scire omnes conclusiones scibiles.
Probatio primae partis minoris: quia termini principiorum primorum
sunt communissimi, igitur illos naturaliter possumus intelligere,
quia ex I
Physicorum communissima primo intelliguntur (
vide);
«principia autem cognoscimus et intelligimus in quantum terminos
cognoscimus», I
Posteriorum; ergo prima principia possumus
naturaliter cognoscere.
[11](japonica)
Probatio secundae partis minoris: quia termini primorum principiorum
sunt communissimi, igitur quando distribuuntur, distribuuntur
pro omnibus conceptibus inferioribus; accipiuntur autem
tales termini universaliter in primis principiis, et ita extendunt se
ad omnes conceptus particulares, et per consequens ad extrema
omnium conclusionum specialium.
B.IMPROBATIO OPINIONIS PHILOSOPHORUM
[12](japonica)
Contra istam positionem tripliciter potest argui.
|| Nota, nullum supernaturale potest ratione naturali ostendi
inesse viatori, nec necessario requiri ad perfectionem eius; nec
etiam habens potest cognoscere illud sibi inesse. Igitur impossibile
est hic contra Aristotelem uti ratione naturali: si arguatur ex
creditis, non est ratio contra philosophum, quia praemissam creditam
non concedet. Unde istae rationes hic factae contra ipsum
alteram praemissam habent creditam vel probatam ex credito ; ideo
non sunt nisi persuasiones theologicae, ex creditis ad creditum. ||
[13](japonica)
(>[19]) et (>[66])
Prima ratio principalis -- Primo sic: omni agenti per cognitionem
necessaria est distincta cognitio sui finis. Hanc probo, quia
omne agens propter finem agit ex appetitu finis; omne per se agens
agit propter finem; igitur omne per se agens suo modo appetit
finem. Igitur sicut agenti naturali est necessarius appetitus finis
propter quem debet agere, ita agenti per cognitionem -- quod etiam
est per se agens, ex II Physicorum -- necessarius est appetitus sui finis
propter quem debet agere. Patet ergo maior.
Sed homo non potest scire ex naturalibus finem suum distincte;
igitur necessaria est sibi de hoc aliqua cognitio supernaturalis.
[14](japonica)
Minor patet: primo, quia Philosophus sequens naturalem
rationem aut ponit felicitatem esse perfectam in cognitione
acquisita substantiarum separatarum, sicut videtur velle I et X
Ethicorum,
aut si non determinate asserat illam esse supremam perfectionem
nobis possibilem, aliam ratione naturali non concludit,
ita quod soli naturali rationi innitendo vel errabit circa finem in
particulari vel dubius remanebit(
vide) ; unde I Ethicorum dubitando ait:
«si quod est deorum donum, rationabile est felicitatem esse».
[15](japonica)
(>[21])
Secundo probatur eadem minor per rationem, quia nullius
substantiae finis proprius cognoscitur a nobis nisi ex actibus eius
nobis manifestis ex quibus ostenditur quod talis finis sit conveniensc
tali naturae(
vide);
nullos actus experimur nec cognoscimus inesse
nostrae naturae pro statu isto ex quibus cognoscamus visionem
substantiarum separatarum esse convenientem nobis; igitur non
possumus naturaliter cognoscere distincte quod ille finis sit conveniens
naturae nostrae.
[16](japonica)
Hoc saltem certum est quod quaedam condiciones finis propter
quas est appetibilior et ferventius inquirendus non possunt
determinate cognosci ratione naturali. Etsi enim daretur quod
ratio sufficeret ad probandum quod visio Dei nuda et fruitio est
finis hominis, tamen non concludetur quod ista perpetuo convenient
homini perfecto, in anima et corpore, sicut dicetur in IV distinctione
43. Et tamen perpetuitas huiusmodi boni est condicio
reddens finem appetibiliorem quam si esset transitorium. Consequi
enim hoc bonum in natura perfecta est appetibilius quam in anima
separata, sicut patet per Augustinum XII Super Genesim. Istas
igitur et similes condiciones finis necessarium est nosse ad efficaciter
inquirendum finem, et tamen ad eas non sufficit ratio naturalis;
igitur requiritur doctrina supernaturaliter tradita.
[17](japonica)
(>[26]) et (>[67])
Secunda ratio principalis -- Secundo sic(
vide) : omni cognoscenti
agenti propter finem necessaria est cognitio quomodo et qualiter
acquiratur talis finis; et etiam necessaria est cognitio omnium quae
sunt ad illum finem necessaria; et tertio necessaria est cognitio
quod omnia illa sufficiunt ad talem finem. Primum patet, quia si
nesciat quomodo et qualiter finis acquiratur, nesciet qualiter ad
consecutionem ipsius se disponet. Secundum probatur, quia si
nesciat omnia necessaria ad ipsum, propter ignorantiam alicuius
actus necessarii ad ipsum poterit a fine deficere. Si etiam, quantum
ad tertium, nesciantur illa necessaria sufficere, ex dubitatione
quod ignoret aliquid necessarium, non efficaciter prosequetur illud
quod est necessarium.
[18](japonica)
Sed haec tria non potest viator naturali ratione cognoscere.
Probatio de
primo, quia beatitudo confertur tamquam praemium
pro meritis quae Deus acceptat tamquam digna tali praemio, et per
consequens non naturali necessitate sequitur ad actus nostros qualescumque
sed contingenter datur a Deo, actus aliquos in ordine
ad ipsum tamquam menitorios acceptante(
vide). Istud non est naturaliter
scibile, ut videtur, quia hic etiam errabant philosophi, ponentes
omnia quae sunt a Deo immediate esse ab eo necessario.
Saltem
alia duo membra sunt manifesta: non enim potest sciri
naturali ratione acceptatio voluntatis divinae utpote tamquam contingenter
acceptantis talia vel talia digna vita aeterna, et quod
etiam illa sufficiant; dependet mere ex voluntate divina circa ea ad
quae contingenter se habet; igitur etc.
[19](japonica)
(>[28])
Instantiae contra duas rationes principales -- Contra istas duas rationes
instatur. Contra
primam sic: omnis natura creata essentialiter
dependet a qualibet per se causa eius, et propter talem dependentiam
ex causato cognito potest sciri demonstratione
et cognosci quaelibet eius per se causa; igitur cum natura hominis
sit homini naturaliter cognosciblis, quia non est potentiae
eius cognitivae improportionalis, sequitur quod ex ista natura cognita
possit naturaliter cognosci finis illius naturae(
vide).
[20](japonica)
(>[30])
Confirmatur ratio: si enim ex natura inferiori cognita cognoscatur
eius finis, non hoc minus est possibile in proposito, quia nec
minor dependentia in proposito finiti ad suum finem est quam in
aliis. .
[21](japonica)
(>[31])
Ex hac etiam ratione videtur quod falsa sit
illa propositio `finis
substantiae non cognoscitur nisi ex eius actibus', quae assumebatur
in probatione minoris, quia ex cognitione naturae in se potest
eius finis cognosci demonstratione quia.
[22](japonica)
(>[32])
Quod si dicatur quod ratio concludit hominem posse naturaliter
cognoscere suum finem naturalem, non autem de fine supernaturali,
contra, Augustinus libro De praedestinatione sanctorum:
«posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae
est hominum, quamvis habere fidem, sicut habere caritatem,
gratiae sit fidelium». Si ergo natura hominis est naturaliter cognoscibilis
homini, naturaliter est etiam cognoscibilis illa potentia ut
est talis naturae, et per consequens ordinabilitas talis naturae ad
finem ad quem fides et caritas disponit.
[23](japonica)
(>[32] fine)
Item, homo naturaliter appetit finem illum quem dicis supernaturalem;
igitur ad illum finem naturaliter ordinatur; igitur ex
tali ordinatione potest concludi finis ille ut ex cognitione naturae
ordinatae ad ipsum.
[24](japonica)
(>[33])
Item, naturaliter est cognoscibile primum obiectum intellectus
esse ens, secundum
Avicennam, et naturaliter cognoscibile
est in Deo perfectissime salvari rationem entis; finis autem cuius-
cumque potentiae est optimum eorum quae continentur sub eius
obiecto primo, quia in illo solo est perfecta quietatio et delectatio,
ex X
Ethicorum; ergo naturaliter cognoscibile est hominem ordinari
secundum intellectum ad Deum tamquam ad finem .
[25](japonica)
(>[34])
Confirmatur ratio, quia cui naturaliter cognoscibilis est potentia
aliqua, ei naturaliter cognoscibile est quid sit eius primum
obiectum, et ulterius, potest cognoscere in quo salvatur ratio illius
primi obiecti et quod perfectissimum tale est finis potentiae; mens
autem nota est sibi, secundum Augustinum De Trinitate; igitur
sibi est notum quid sit eius primum obiectum. Et novit Deum
non excedi a ratione illius primi obiecti, quia tunc nullo modo
esset ab ipsa mente intelligibilis; ergo novit Deum esse optimum
in quo salvatur ratio sui obiecti, et ita ipsum novit esse finem potentiae.
[26](japonica)
(>[39])
Contra
secundam rationem arguitur sic: si per unum extremum
cognoscitur aliud extremum, ergo et media; sed necessaria ad consecutionem
finis sunt media inter naturam et finem suum consequendum;
igitur cum ex cognitione naturae possit finis cognosci,
secundum
prius probata, videtur quod similiter media ad finem
necessaria possunt cognosci.
[27](japonica)
(>[39] fine)
Confirmatur ratio: ita enim in proposito videtur esse necessaria
conexio entium ad ipsum finem sicut est in aliis; sed propter talem
conexionem in aliis ex fine cognoscuntur alia, sicut per rationem
sanitatis concluditur talia et talia requiri ad sanitatem; igitur
etc.
[28](japonica)
Responsio ad instantias -- Ad
primum istorum dico quod licet
procedat de fine qui est causa finalis et non de fine attingendo
per operationem -- quorum finium distinctio dicetur infra -- potest
tamen dici ad illud, et
ad sequens de Augustino, et ad
tertium
de potentia et primo obiecto, unica responsione, quod omnia
accipiunt naturam nostram vel potentiam intellectivam esse nobis
naturaliter cognoscibilem; quod falsum est, sub illa ratione propria
et speciali sub qua ad talem finem ordinatur, et sub qua capax est
gratiae consummatae, et sub qua habet Deum pro perfectissimo
obiecto. Non enim cognoscitur anima nostra a nobis nec natura
nostra pro statu isto nisi sub aliqua ratione generali, abstrahibili a
sensibilibus, sicut patebit infra distinctione 3. Et secundum talem
generalem rationem non convenit sibi ordinari ad illum finem,
nec posse capere gratiam, nec habere Deum pro obiecto perfectissimo.
[29](japonica)
Tunc ad formam. Cum dicitur quod ex ente ad finem potest
demonstrari finis
demonstratione quia, dico quod non est verum
nisi cognito ente ad finem sub illa ratione propria sub qua habet
finem illum. Sic minor est falsa. -- Et
cum probatur per proportionem,
dico quod licet mens sit eadem sibi, non tamen pro statu
isto est sibi proportionalis tamquam obiectum nisi secundum rationes
generales quae possunt abstrahi ab imaginabilibus.
[30](japonica)
Ad
confirmationem dico quod nec aliarum substantiarum
fines proprii cognoscuntur, qui scilicet sunt earum secundum rationes
proprias, nisi sint aliqui actus manifesti ex quibus concludatur
ordo earum ad talem finem.
[31](japonica)
Et ex hoc patet ad
illud quod additur contra probationem
minoris, quod
illa propositio non est falsa, `non cognoscitur a
nobis finis proprius substantiae nisi per actum eius manifestum';
non enim accipit propositio quod non posset aliter finis cognosci.
Bene enim verum est quod si substantia cognosceretur sub propria
ratione, ex ipsa sic cognita posset eius per se causa cognosci. Sed
non sic cognoscitur a nobis nunc aliqua substantia, et ideo nunc
nullum finem possumus concludere proprium substantiae nisi per
actum evidentem de illa substantia ut nota in universali et confuse.
In proposito deficit utraque via; sed
probatio minoris tangit
unam, de ignorantia actus, supponendo aliam, de ignorantia scilicet
naturae in se.
[32](japonica)
Ad
secundum de Augustino dico quod illa potentia habendi
caritatem ut ipsa est dispositio respectu Dei in se sub propria ratione
amandi, convenit naturae hominis secundum rationem specialem,
non communem sibi et sensibilibus; ideo non est illa potentialitas
naturaliter cognoscibilis pro statu isto de homine, sicut nec
homo cognoscitur sub illa ratione sub qua eius est haec potentia(
vide).
Ita respondeo ad istud in quantum adduci potest ad
conclusionem
principalem, scilicet oppositam
minori rationis primae.
Sed in quantum adducitur contra
illam responsionem de fine supernaturali
et naturali, respondeo: concedo Deum esse finem naturalem
hominis, sed non naturaliter adipiscendum sed supernaturaliter.
Et hoc probat
ratio sequens de desiderio naturali, quam
concedo.
[33](japonica)
Ad
aliud negandum est illud quod assumitur, quod scilicet
naturaliter cognoscitur ens esse primum obiectum intellectus
nostri, et hoc secundum totam indifferentiam entis ad sensibilia
et insensibilia, et quod hoc dicit
Avicenna quod sit naturaliter
notum. Miscuit enim sectam suam -- quae fuit secta
Machometi -- philosophicis, et quaedam dixit ut philosophica et ratione
probata, alia ut consona sectae suae: unde expresse ponit libro
IX
Metaphysicae cap. 7 animam separatam cognoscere substantiam
immaterialem in se, et ideo sub obiecto primo intellectus habuit
ponere substantiam immaterialem contineri. Non sic Aristoteles;
sed secundum ipsum, primum obiectum intellectus nostri
est vel videtur esse quiditas sensibilis, et hoc vel in se sensibilis
vel in suo inferiori; et haec est quiditas abstrahibilis a sensibilibus(
vide).
[34](japonica)
Quod autem dicitur in
confirmatione illus rationis de Augustino,
respondeo: dico quod dictum Augustini debet
intelligi de actu primo, sufficiente omnino ex se respectu actus
secundi, sed tamen nunc impedito; propter quod impedimentum
actus secundus non elicitur nunc ex primo actu. De hoc amplius
infra.
[35](japonica)
(>[37])
Si obiciatur contra istud quod homo in statu naturae institutae
potuit cognoscere naturam suam, ergo et finem naturae, ex deductione
primae rationis; ergo illa cognitio non est supernaturalis.
[36](japonica)
(>[38])
Item, contra
responsionem ad ultimam rationem: si ideo non
cognoscitur quid sit obiectum primum intellectus, quia non cognoscitur
intellectus sub omni ratione propria sub qua respicit tale
obiectum, igitur non potest cognosci de quocumque quod ipsum
sit intelligibile, quia non cognoscitur potentia sub omni ratione
propria sub qua respicit quodcumque ut obiectum intelligibile.
[37](japonica)
Respondeo: ad
primum requireret dici, qualis fuit cognitio hominis instituti, quod usque alias differatur. Saltem tamen respectu
viatoris pro statu isto est dicta cognitio supernaturalis, quia facultatem
eius naturalem excedens; naturalem, dico, secundum statum naturae lapsae.
[38](japonica)
Ad
secundum concedo quod non habetur modo cognitio
de anima vel aliqua eius potentia ita distincta quod ex ipsa possit
cognosci quod aliquod obiectum intelligibile sibi correspondeat;
sed ex ipso actu quem experimur concludimus potentiam et naturam
cuius est ille actus illud respicere pro obiecto quod percipimus
attingi per actum, ita quod obiectum potentiae non concludimus
ex cognitione potentiae in se sed actus quem experimur. Sed de
obiecto supernaturali neutram cognitionem possumus habere; et
ideo ibi deficit utraque via cognoscendi finem proprium illius naturae.
[39](japonica)
Ad
argumentum contra secundam rationem patet, quia supponit
quoddam iam
negatum.
-- Ad
confirmationem illius rationis
dico quod quando finis sequitur naturaliter ea quae sunt ad finem
et naturaliter praeexigit illa, tunc ex fine possunt concludi ea quae
sunt ad finem; hic autem non est consecutio naturalis, sed tantum
acceptatio voluntatis divinae, compensantis ista merita tamquam
digna fine tali.
[40](japonica)
Tertia ratio principalis -- Item tertio arguitur contra opinionem
philosophorum principaliter. VI
Metaphysicae: cognitio substantiarum
separatarum est nobilissima, quia circa nobilissimum
genus; igitur cognitio eorum quae sunt propria eis est maxime
nobilis et necessaria, nam illa propria eis sunt perfectiora cognoscibilia
quam illa in quibus conveniunt cum sensibilibus. Sed
illa propria non possumus cognoscere ex puris naturalibus tantum.
Primo, quia si in aliqua scientia modo possibili inveniri traderentur
talia propria, hoc esset in metaphysica; sed ipsa non est possibilis
a nobis naturaliter haberi de propriis passionibus istarum substantiarum
separatarum, ut patet(
vide).
Et hoc est quod dicit Philosophus I
Metaphysicae, quod oportet sapientem omnia cognoscere aliqualiter, et non in particulari; et subdit: « qui enim novit
universalia, novit aliqualiter omnia subiecta ». `Sapientem' vocat
ibi metaphysicum, sicut metaphysicam vocat ibi `sapientiam'.
[41](japonica)
Secundo probo idem, quia non cognoscuntur ista propria cognitione
propter quid nisi cognita sint propria subiecta, quae sola
includunt talia propter quid; sed propria subiecta eorum non sunt
a nobis naturaliter cognoscibilia; ergo etc.
Nec cognoscimus ista eorum propria demonstratione quia et
ex effectibus. Quod probatur: nam effectus vel relinquunt intellectum
dubium quoad ista propria, vel abducunt illum in errorem.
Quod apparet de proprietatibus primae substantiae immaterialis
in se; proprietas enim ejus est quod sit communicabiis tribus; sed
effectus non ostendunt istam proprietatem, quia non sunt ab ipso
in quantum trino. Et si ab effectibus arguatur ad causam, magis
deducunt in oppositum et in errorem, quia in nullo effectu invenitur
una natura nisi in uno supposito. Proprietas etiam istius naturae
ad extra est contingenter causare; et ad oppositum huius magis
effectus ducunt, in errorem, sicut patet per opinionem philosophorum,
ponentium primum necessario causare quidquid causat(vide).
De proprietatibus etiam aliarum substantiarum patet idem, quia
effectus magis ducunt in sempiternitatem et necessitatem earum
quam in contingentiam et novitatem, secundum eos. Similiter
videntur etiam philosophi ex motibus concludere quod numerus
illarum substantiarum separatarum sit secundum numerum
motuum caelestium. Similiter quod istae substantiae sunt naturaliter
beatae et impeccabiles. Quae omnia sunt absurda(vide).
[42](japonica)
(>[48])
Instantia contra tertiam rationem principalem -- Contra istam rationem
arguo quod quaecumque necessaria de substantiis separatis
cognoscantur a nobis nunc per fidem sive per communem revelationem,
possint cognosci cognitione naturali. Et hoc sic: quorum
necessariorum cognoscimus terminos naturaliter, et illa possumus
naturaliter comprehendere; sed omnium necessariorum revelatorum
terminos naturaliter cognoscimus; ergo etc.
[43](japonica)
Probatio
maioris: illa necessaria aut aunt mediata, aut immediata;
si immediata, ergo cognoscuntur cognitis terminis, I
Posteriorum;
si mediata, ergo cum possumus cognoscere extrema, possumus
concipere medium inter illa. Et coniungendo illud medium
cum utroque extremo, aut habentur praemissae mediatae, aut immediatae;
si immediatae, idem quod prius; si mediatae, procedetur
cognoscendo medium inter extrema et coniungendo cum extremis,
quousque veniamus ad immediata. Ergo tandem deveniemus
ad necessaria immediata, quae intelligimus ex terminis, ex
quibus sequuntur ornnia necessaria mediata; ergo illa mediata per
immediata scire poterimus naturaliter
[44](japonica)
Probatio
minoris principalis, quia habens fidem et non habens
contradicentes sibi invicem, non contradicunt de nominibus tantum
sed de conceptibus, sicut patet cum philosophus et theologus
contradicunt sibi invicem de ista `Deus est trinus', ubi non tantum
idem nomen sed eundem conceptum unus negat et alius affirmat;
igitur omnem conceptum simplicem quem habet ille habet iste.
[45](japonica)
Responsio ad
instantiam -- Ad istud respondeo. De substantiis separatis
sunt aliquae veritates immediatae. Accipio tunc aliquam
veritatem talem primam et immediatam, et sit
a. In illa includuntur
multae veritates mediatae, puta omnes quae enuntiant
particulariter communia ad praedicatum de communibus ad subiectum;
dicantur
b,
c. Ista vera mediata non habent evidentiam
nisi ex aliquo immediato. Igitur non sunt natae sciri nisi ex isto
immediato intellecto. Si igitur aliquis intellectus possit intelligere
terminos
b et componere eos ad invicem, non autem possit intelligere
terrninos
a nec per consequens ipsum
a,
b erit intellectui
suo propositio neutra, quia nec nota ex se nec ex immediata,
quia illa, per positum, non est nota. Ita est de nobis, quia conceptus
quosdam communes habemus de substantiis materialibus et
immaterialibus, et illos possumus ad invicem componere; sed istae
complexiones non habent evidentiam nisi ex veris immediatis quae
sunt de ills quiditatibus sub ratione earum propria et speciali, sub
qua ratione non concipimus illas quiditates, et ideo nec scimus
illas veritates generales de conceptibus generalibus.
[46](japonica)
Exemplum: si impossibile esset alicui concipere triangulum
sub propria ratione, posset tamen abstrahere a quadrangulo rationem
figurae et eam concipere, impossibile esset etiam sibi concipere
primitatem ut est propria passio trianguli, quia sic non
concipitur nisi ut abstrahitur a triangulo; posset tamen primitatem
abstrahere ab aliis primitatibus, puta in numeris. Iste intellectus
licet posset formare compositionem hanc `aliqua figura est prima',
quia terminos eius potest apprehendere, tamen illa compositio formata
erit sibi neutra, quia ista est mediata, inclusa in ista immediata
`triangulus est sic primus'; et quia hanc immediatam non
potest intelligere, quia nec terminos eius, ideo non potest mediatam
scire, quae ex hac immediata tantum habet evidentiam.
[47](japonica)
Per hoc ad
argumentum: nego maiorem; ad
probationem
dico quod illa necessaria sunt mediata. Et cum dicis `igirur
possumus concipere medium inter extrema', nego consequentiam,
quia medium inter extrema quandoque est essentialiter ordinatum,
puta quod quid est alterius extremi vel passio prior respectu passionis
posterioris; et tale est medium ad universaliter concludendum
extremum de extremo. Concedo igitur quod quicumque potest
intelligere extrema, potest intelligere tale medium inter extrema,
quia intellectus eius includitur in altero extremo vel est idem alteri.
Si autem medium sit particulare, contentum sub altero extremo
et non essentialiter inter extrema, tunc non oportet quod
potens concipere extrema generalia, possit concipere medium particulare
ad illa extrema. Ita est hic. Nam quiditas sub ratione propria
et particulari habens passionem aliquam immediate sibi inhaerentem,
est medium inferius ad conceptum communem de quo
dicitur illa passio in communi concepts; et ideo non eat medium
universaliter inferens passionem de communi, sed tantum particuisriter.
Hoc patet in
exemplo illo, quia non oportet quod potens
concipere figuram in communi et primitatem in communi,
possit concipere triangulum in particulari, quia triangulus est medium,
contentum sub figura; medium, inquam, ad concludendum
primitatem de figura particulariter.
[48](japonica)
|| Haec
tertia ratio potissime concludit de prima substantia immateriali,
quia eius tamquam obiecti bestifici potissime est cognitio
necessaria. Et tunc responsio ad
obiectionem contra ipsam:
supponit videlicet quod naturaliter nunc non concipimus Deum
nisi in conceptu sibi communi et sensibilibus, quod inferius in
1 quaestione distinctionis 3 exponetur. Si etiam negetur istud
suppositum, adhuc oportet dicere conceptum qui poteat fieri de
Deo virtute creaturae esse imperfectum; qui autem fieret virtute
ipsius essentiae in se, esset perfectus. Sicut igitur
dictum est de
conceptu generali et speciali, ita dicatur secundum aliam viam
de perfecto conceptu et imperfecto. ||
[49](japonica)
Quarta ratio principalis -- Quarto sic arguitur: ordinatum ad
aliquem finem ad quem est indispositum, necesse est paulative
promoveri ad dispositionem illius finis; homo ordinatur ad finem
supernaturalem, ad quem ex se est indispositus; igitur indiget paulative
disponi ad habendum illum finem. Hoc fit per cognitionem
aliquam supernaturalem imperfectam, qualis ponitur necessaria;
igitur etc.
[50](japonica)
Si autem instetur quod agens perfectum potest statim removere
imperfectionem et statim agere, respondeo: quod si posset
de potentia absoluta, tamen perfectius est communicare creaturae
activitatem respectu suae perfectionis consequendae quam non
communicare; potest autem homo habere aliquam activitatem respectu
suae perfectionis finalis; igitur perfectius est quod hoc sibi
communicetur. Quod non potest sine aliqua cognitione imperfecta
praecedente illam cognitionem perfectam ad quam finaliter ordinatur.
[51](japonica)
Quinta ratio principalis -- Quinto arguitur sic: omne agens
utens instrumento in agendo, non potest per illud instrumentum
in actionem aliquam quae excedit naturam illius instrumenti; lumen
autem intellectus agentis eat instrumentum quo anima utitur
nunc in intelligendo naturaliter; igitur non potest per illud lumen
in aliquam actionem quae excedat illud lumen. Sed illud de se eat
limitatum ad cognitionem habitam per viam sensitivam et viam
sensuum; igitur anima non potest in cognitionem aliquam quae
non potest haberi per viam sensus. Sed multorum aliorum cognitio
eat necessaria pro statu isto; ergo etc.
[52](japonica)
Haec ratio videtur concludere contra eum qui fecit eam. Secundum
enim deductionem istam lux increata non poterit uti intellectu
agente ut instrumento ad cognitionem alicuius sincerac
veritatis, quia talis secundum cum non potest haberi via sensuum,
sine speciali illustratione, Et ita sequitur quod in cognitione sincerae
veritatia lumen intellectus agentis nullo modo habeat aliquam
actionem; quod videtur inconveniens, quia ista actio eat perfectior
omni intellectione: et per consequens illud quod eat perfectius in
anima in quantum intellectiva, debet concurrere aliquo modo ad
illam actionem.
[53](japonica)
Ad rationem
quartam et
quintam -- Istae duae ultimae rationes
non videntur quam plurimum efficaces. Prima enim esset efficax
si esset probatum quod homo ordinatur finaliter ad cognitionem
supernaturalem (cuius probatio est pertinens ad quaestiones de beatitudine),
et si cum hoc ostenderetur cognitionem naturalem non
sufficienter disponere pro statu isto ad cognitionem supernaturalem
consequendam. Secunda ratio duo petit, scilicet aliquorum cognitionem
esse necessariam quae non possunt cognosci per viam sensuum,
et quod lumen intellectus agentis est ad talia cognoscibiia limitatum.
[54](japonica)
Tres primae rationes (
[13],
[17],
[40]) probabiliores apparent.
Quod autem nulla talis cognitio sit necessaria ad salutem,
probo:(
vide)
|| Pone, aliquis est non baptizatus: cum sit adultus, non habeat
aliquem docentem, habet bonos moms quales potest habere,
conformes rationi rectae naturali, et cavet illa quae ratio naturalis
ostendit sibi esse mala.
Licet Deus de lege communi talem visitaret, docendo per hominem
vel per angelum -- sicut Cornelium visitavit(
vide) -- tamen pone
quod non docetur ab aliquo, ille salvabitur. Similiter licet postea
doceatur, tamen prius est lustus, et ita dignus vita aeterna, quia
per bona velle praecedentia doctrinam meretur gratiam qua est
iustus; et tamen non habet theologiam, etiam quantum ad prima
credibilia, sed tantum cognitionem naturalem. Ergo nihil theologiae
est simpliciter necessarium ad salutem.
[55](
japonica)
Posset dici quod ille per bona velle ex genere meretur de congruo
iustificari ab originali, et Deus non subtrahit liberalitatis suae
munus: ergo dat primam gratiam sine sacramento, quia non est
alligatus sacramentis; gratia non datur sine habitu fidei; itaque
habet habitum theologiae, licet non possit in actum, sicut nec baptizatus
nisi instruatur. Et licet non sit contradictio gratiam dari
sine fide, cum sint habitus distincti, et in aliis potentiis, tamen
sicut in baptismo ponitur simultas in infusione, ita propter idem
potest poni simultas in casu isto. Non enim minus gratiosus est
Deus illi quem propter meritum de congruo justificat sine sacramento
quam illi quem sine omni merito proprio justificat in susceptione
sacramenti. Itaque possibile est Deo de potentia absoluta
quemlibet salvare, et etiam facere quod mereatur gloriam sine
fide infusa si sine illa det gratiam qua habens bene utatur quantum
ad velle quod potest habere secundum naturalem rationem et
fidem acquisitam, vel sine omni acquisita si doctor desit, licet de
potentia ordinara non detur sine fidei habitu praecedente, quia sine
illa non ponitur graria infundi; non propter indigentiam, quasi
gratia sine illa non sufficeret, sed propter liberalitatem divinam
quae totum reformat; minus etiam perfecte esset homo dispositus
quantum ad assensum verorum quorumdam sine fide infusa.
[56](
japonica)
Et sicut hic, ita dico proportionaliter de habitu theologiae,
qui perfectus exsistens includit fidem infusam et acquisitam articulorum
et aliorum revelatorum a Deo in Scriptura, ita quod non
est tantum haec infusa fides nec tantum illa acquisita sed simul
ambae. Est ergo necessaria theologia, verum est loquendo de potentia
ordinata et loquendo de principaliori habitu sive priori
pertinente ad theologiam, qui scilicet est fides infusa, et hoc generaliter,
quantum ad omnes; non sic quantum ad secundum habitum
quem includit, qui est fides acquisita, sed forte de necessitate
ordinata est necessaria in adulto potente habere doctorem et
eum intelligere, et hoc quantum ad aliquorum generalium fidem
acquisitam. ||
II. SOLUTIO QUAESTIONIS
[57](
japonica)
Ad quaestionem igitur respondeo, primo distinguendo quomodo
aliquid dicatur supernaturale.(
vide) Potentia enim receptiva comparatur
ad actum quem recipit, vel ad agentem a quo recipit. Primo
modo ipsa est potentia naturalis, vel violenta, vel neutra. Naturalis
dicitur si naturaliter inclinetur, violenta si sit contra naturalem
inclinationem passi, neutra si neque inclinetur naturaliter ad illam
formam quam recipit neque ad oppositam. In hac autem comparatione
nulla est supernaturalitas. Sed comparando receptivum
ad agens a quo recipit formam, tunc est naturalitas quando receptivum
comparatur ad tale agens quod natum est naturaliter imprimere
talem formam in tali passo, supernaturalitas autem quando
comparatur ad agens quod non est naturaliter impressivum illius
formae in illud passum.
[58](
japonica)
|| Antequam haec distinctio ad propositum applicetur, contra
istud arguitur multipliciter: tam quod distinctio `naturalis' et
`violenti' sumatur ex comparatione passi ad agens et non tantum
ex comparatione ejus ad formam, quam quod distinctio `naturalis'
et `supernaturalis' sumatur ex comparatione passi ad formam
et non tantum ex respectu eius ad agens. Quae argumenta
non ponuntur hic.
[59](
japonica)
Sed solutio rationabilis apparet, quia illud est per se causa alicuius,
quo posito, circumscripto vel variato quocumque alio, sequitur
effectus. Nunc autem licet forma contra quam inclinatur
receptivum non inducatur nisi per agens violentans passum, nec
agens supernaturale agat supernaturaliter nisi inducendo formam,
tamen per se ratio `violenti' est ex habitudine passi ad formam, et
per se ratio `supernaturalis' est ex habitudine passi ad agens. Probatur,
quia passo et forma manentibus in sua ratione (puta quod
forma sit receptibilis, contra tamen inclinationem passi), quomodocumque
varietur agens, passum violenter recipit; similiter, passo
et agente sic se habentibus quod solum agens non naturaliter activum
transmutet passum (solum, inquam, ita quod agens naturale
non disponat), quamcumque formam inducet erit supernaturalis
respectu passi.
Hoc sic probatur secundo quia non tantum in `induci' sed in
`permanere' aliqua forma violenter permanet in passo sine actione
extrinseca licet non diu, aliqua naturaliter et diu; aliqua manet naturalis,
aliqua supernaturalis, propter agens tantum, ita quod circumscribendo
agens a quo fit non posset dici supernaturalis; posset
autem dici naturalis, quia perficit naturaliter, comparando formam
ad receptivum tantum. ||
[60](
japonica)
Ad propositum igitur applicando, dico quod comparando intellectum
possibilem ad notitiam actualem in se nulla est sibi cognitio
supernaturalis, quia intellectus possibilis quacumque cognitione
naturaliter perficitur et ad quamcumque cognitionem naturaliter
inclinatur. Sed secundo modo loquendo, sic est supernaturalis
quae generatur ab aliquo agente quod non est natum movere intellectum
possibilem ad talem cognitionem naturaliter.
[61](
japonica)
Pro statu autem isto, secundum Philosophum, intellectus
possibilis natus est moveri ad cognitionem ab intellectu agente et
phantasmate, igitur sola illa cognitio est ei naturalis quae ab istis
agentibus imprimitur.
Virtute autem istorum potest haberi omnis cognitio incomplexi
quae secundum legem communem habetur a viatore, sicut patet
in
instantia contra rationem tertiam principalem, Et ideo licet
Deus possit per revelationem specialem cognitionem aliculus incomplexi
causare, sicut in raptu, non tamen talis cognitio supernaturalis
est necessaria de lege communi.
[62](
japonica)
De complexis autem veritatibus secus est, quia, sicut ostensum
est per tres primas rationes(
[13],
[18],
[40]) contra primam opinionem adductas,
posita tota actione intellectus agentis et phantasmatum, multae
complexiones remanebunt nobis ignotae et nobis neutrae quarum
cognitio est nobis necessaria. Istarum igitur notitiam necesse est
nobis supernaturaliter tradi, quia nullus earum notitiam potuit
naturaliter invenire et eam aliis docendo tradere, quia sicut uni
ita et cuilibet ex naturalibus erant neutrae. Utrum autem post
primam doctrinae de talibus traditionem possit alius ex naturalibus
assentire doctrinae traditae, de hoc in III libro distinctione
23. Haec autem prima traditio talis doctrinae dicitur revelatio,
quae ideo est supernaturalis, quia est ab agente quod
non est naturaliter motivum intellectus pro statu isto.
[63](
japonica)
Aliter etiam posset dici actio vel notitia supernaturalis quia
est ab agente supplente vicem obiecti supernaturalis. Nam obiectum
natum causare notitiam huius `Deus est trinus' et similium, est
essentia divina sub propria ratione cognita; ipsa sub tali ratione
cognoscibilis est obiectum supernaturale. Quodcumque ergo
agens causat notitiam aliquam veritatum quae per tale obiectum
sic cognitum natae essent esse evidentes, illud agens in hoc supplet
vicem illius obiecti. Quod si ipsum agens causaret perfectam notitiam
illarum veritatum qualem obiectum in se cognitum causaret,
tunc perfecte suppleret vicem obiecti; pro quanto imperfecta notitia
quam facit, virtualiter continetur in illa perfecta cuius obiectum
in se cognitum esset causa.
[64](
japonica)
Ita est in proposito. Nam revelans hanc `Deus est trinus' causat
in mente aliquam notitiam huius veritatis, licet obscuram, quia
de obiecto sub ratione propria non cognito, quod obiectum si esset
sic cognitum, natum esset causare perfectam et claram notitiam
illius veritatis. Pro quanto ergo est haec notitia obscura et in illa
clara includitur eminenter, sicut imperfectum in perfecto, pro tanto
revelans hanc obscuram, vel causans, supplet vicem obiecti, illius
clarae notitiae causativi, praecipue cum non possit notitiam alicuius
veritatis causare nisi ut supplens vicem alicuius obiecti; nec
veritatum talium de isto obiecto notitiam causare possit ut supplet
vicem obiecti alicuius inferioris naturaliter motivi intellectus nostri,
quia nullum tale virtualiter includit aliquam notitiam veritatum illarum,
nec claram etiam nec obscuram; igitur oportet quod in
causando etiam illam obscuram suppleat aliqualiter vicem obiecti
supernaturalis.
[65](
japonica)
Differentia istorum duorum modorum ponendi supernaturalitatem
notitiae revelatae patet, separando unum ab alio. Puta, si
agens supernaturale causaret notitiam obiecti naturalis, ut si infunderet
geometriam alicui, ista esset supernaturalis
primo modo, non
secundo (hoc est(
vide) utroque modo, quia secundus infert primum
licet non e converso). Ubi autem est primus tantum, ibi non
est necesse quod sit supernaturalis quin naturaliter possit haberi;
ubi est secundus modus, necessitas est ut supernaturaliter habeatur,
quia naturaliter haberi non potest.
III. CIRCA TRES RATIONES PRINCIPALES CONTRA PHILOSOPHOS
[66](
japonica)
Tres rationes quibus innititur ista solutio confirmantur per auctoritates.
Prima per auctoritatem Augustini XVIII
De civitate
cap.11: «philosophi, nescientes ad quem finem essent ista referenda,
inter falsa quae locuti sunt verum videre potuerunt»etc.
[67](
japonica)
Secunda confirmatur per Augustinum XI
De civitate
cap. 2: «quid prodest nosse quo eundum sit, si ignoratur via qua
eundum sit?» In hoc errabant philosophi, qui etsi aliqua vera de
virtutibus tradiderunt, tamen falsa miscuerunt, secundum
auctoritatem
praecedentem Augustini, et patet ex eorum libris. Improbat
enim Aristoteles politias a multis aliis dispositas, II
Politicae.
Sed nec ipsa politia Aristotelis est irreprehensibilis: VII
enim
Politicae cap. 7 docet deos esse honorandos («decet enim
»,
inquit, «honorem exhibere diis»), et ibidem cap. 5 «lex nullum
orbatum » tradit «nutrire»!
[68](
japonica)
Tertia ratio confirmatur per Augustinum XI
De civitate
cap. 3: «ea quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam testimonio
nostro scire non possumus, aliorum testimonio requirimus ».
Et hoc confirmat totam solutionem principalem. Quia enim complexiones
illae de quibus argutum est nobis ex se neutrae sunt,
nullus potest testimonio suo credere de ipsis, sed oportet testimonium
supernaturale requirere alicuius superioris tota specie humana.
[69](
japonica)
Qualiter autem prima traditio sive revelatio talis doctrinae potuerit
fieri et facta fuerit, dubium est, -- an scilicet locutione interiore,
an exteriore, cum aliquibus signis adhibitis, sufficientibus ad
causandum assensum; ad propositum sufficit, quod utroque modo
potuit supernaturaliter talis doctrina revelari, sed neutro modo
sine errore potuit ab homine tradi primo.
[70](
japonica)
Contra istas tres rationes simul instatur quod seipsas destruant,
quia quod ostenditur esse necessario cognoscendum, hoc ostenditur
esse verum, quia nihil scitur nisi verum; ergo quidquid
istae rationes ostendunt necessarium esse cognosci (puta quod
fruitio Dei in se est finis hominis, quoad primam, -- via deveniendi
ad ipsam, est per merita quae Deus acceptat ut digna tali
praemio, quoad sccundam, -- quod Deus est trinus et contingenter
causat, et hujusmodi, quoad tertiam ), totum illud ostenditur
esse verum. Vel igitur istae rationes non sunt nisi ex fide, vel
ex ipsis concluditur oppositum illius quod probant.
[71](
japonica)
Rcspondeo: naturali ratione ostenditur necessarium esse scire
alteram partem determinate huius contradictionis `fruitio est finis,
fruitio non est finis', hoc est, quod intellectus non est mere dubius
vel neuter in hoc problemate `an fruitio sit finis', quia talis dubitatio
vel ignorantia impediret inquisitionem finis; non autem ostenditur
naturali ratione quod haec pars sit necessario cognoscenda.
Et hoc modo rationes praedictae ut sunt naturales concludunt de
altera parte contradictionis, hac vel illa; non determinate de hac
nisi ex creditis tantum.
IV. AD ARGUMENTA PHILOSOPHORUM
[72](
japonica)
Ad argumenta pro opinione Aristotelis. Ad
primum dico
quod cognitio dependet ab anima cognoscente et obiecto cognito,
quia secundum Augustinum, IX De Trinitate cap. ultimo, «a
cognoscente et cognito paritur notitia ». Licet igitur anima habeat
sufficiens activum et passivum intra pro quanto actio respectu
cognitionis convenit animae, tamen. non habet sufficiens activum
intra se pro quanto actio convenit obiecto, quia sic est ut tabula
nuda, ut dicitur III De anima. Est igitur intellectus agens quo est
omnia facere, verum est in quantum `factio' respectu cognitionis
convenit animae, non in quantum obiectum est activum.
[73](
japonica)
Ad
confirmationem rationis. Ad majorem dico quod natura
quandoque accipitur pro principio intrinseco motus vel quietis --prout
describirur II
Physicorum -- quandoque pro principio activo
naturaliter, prout natura distinguitur contra artem sive contra
propositum propter oppositum modum principiandi, sive sit intrinsecum
sive non, dummodo sit naturale. Primo modo maior
non est vera, quia non correspondet omni passivo naturaliter
principium activum intrinsecum quod sit natura, quia multa
sunt naturaliter receptiva alicuius actus, cuius non habent principium
activum intrinsecum. Secundo etiam modo propositio maior
est falsa in quibusdam, quando videlicet natura propter sui excellentiam
ordinatur naturaliter ad recipiendum perfectionem ita
eminentem, quae non possit subesse causalitati agentis naturalis
secundo modo. Ita est in proposito.
[74](
japonica)
Cum probatur
maior, dico quod potentia passiva non est
frustra in natura, quia etsi per agens naturale non possit principaliter
reduci ad actum, tamen potest per tale agens dispositio ad
ipsum induci, et potest per aliquod agens in natura -- id est in
tota coordinatione essendi vel entium -- puta per agens primum
vel supernaturale complete reduci ad actum.
[75](
japonica)
Et si obicitur quod istud vilificat naturam quod ipsa non possit
consequi perfectionem suam ex naturalibus, cum natura minus
deficiat in nobilioribus, ex II De caelo et mundo, respondeo: si felicitas
nostra consisteret in speculatione suprema ad qualem possumus
nunc naturaliter attingere, non diceret Philosophus
naturam deficere in necessariis. Nunc autem illam concedo posse
haberi naturaliter, et ultra, dico aliam eminentiorem posse recipi
naturaliter. Igirur in hoc magis dignificatur natura, quam si suprema
sibi possibilis poneretur illa naturalis; nec est mirum quod ad maiorem
perfectionem sit capacitas passiva in aliqua natura quam eius
causaslitas activa se extendat.
[76](
japonica)
Illud quod adducitur de II Caeli et mundi non est ad propositum,
quia Philosophus loquitur ibi de organis correspondentibus
potentise motivae si ipsa inesset stellis, Et concedo quod universaliter
cui datur potentia quae nata est esse organica, ei datur a
natura organum, in non-orbatis dico, Sed in proposito data est
potentia, sed non organica; non tamen data sunt naturaliter omnia
alia praeter potentiam concurrentia ad actum. A Philosopho
igitur ibi haberi potest quod natura ordinabilis ad aliquem actum
vel obiectum naturaliter habet potentiam ad illud, et organum
si potentia est organica; sed non sic de posterioribus requisitis ad
actum.
[77](
japonica)
Aliter posset dici ad
maiorem quod ipsa est vera loquendo de
potentia passiva naturali ut passiva comparatur ad activam, non
autem ut passiva comparatur ad actum receptum. Differentia membrorum
patet in
principio solutionis istius quaestionis.
[78](
japonica)
Minor autem est vera secundo modo, non primo modo. Posset
etiam tertio modo faciiter dici ad minorem, negando, quia hicet
absolute intellectus possibilis sit naturaliter receptivus tahis intellectionis,
non tamen pro statu isto. De causa autem huius dicetur
inferius distinctione 3.
[79](
japonica)
Ad rationem tertiam quaere responsionem Thomae in
Summa, I parte
Summae qusestione 1, ubi respondet sic, quod
«diversa ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit. eandem
enim conclusionem demonstrat astrologus per medium mathematicum,
id est a materia abstractum, (puta quod terra est rotunda),
et naturalis per medium circa materiam consideratum. unde
nihil prohibet de eisdem rebus de quibus philosophicae disciplinae
tractant secundum quod sunt cognoscibilia lumine rationis
naturalis etiam aliam scientiam tractare secundum quod cognoscuntur
lumine divinae revelationis».
Contra: si de cognoscibilibus in theologia est cognitio tradita
vel possibilis tradi in aliis scientiis, licet in alio lumine, ergo non
est necessaria cognitio theologica de eisdem. Consequentia patet
in exemplo eius, quia cognoscens terrain esse rotundam per medium
physicum, non indiget cognitione per medium mathematicum,
tamquam simpliciter necessaria.
[80](
japonica)
Dicta tamen responsio ad tertium exponitur sic, quod sci
licet habitus et est habitus et est forma; in quantum habitus,
habet distinctionem ab obiecto, sed in quantum forma, potest
distingui a principio activo. Respectu autem habitus scientifici
principia sunt causae effectivae. Licet igitur ubi est idem scibile
(puta quod terra est rotunda) non sit distinctio per obiecta,
tamen est distinctio per principia quibus math ematicus et physicus
hoc ostendunt: et ita erit distinctio habituum in quantum
sunt formae et non in quantum sunt habitus.
[81](
japonica)
Contra: forma est communis ad habitum; sed impossibile est
aliqua esse distincta in ratione superioris et indistincta in ratione
inferioris; ergo impossibile est aliqua esse distincta per rationem
formae unde forma et tamen esse indistincta in ratione babituum
(hoc enim esset ac si aliqua essent distincta in ratione animalis et
indistincta in ratione hominis). Praeterea, supponit etiam quod
principia sunt distinctiva habitus in alio genere causae quam ut
principia effectiva, quod falsum est, quia si aliquam rationem
causae distinctivae habeant ad habitus, non habent rationem nisi
causae efficientis. Praeterea, semper stat ratio quia quantumcumque
possent poni habitus distincti cognitivi, tamen non salvatur
necessitas unius, quasi alias cognitio sit impossibilis, ponendo
possibiitatem alterius habitus undecumque distincti.
[82](
japonica)
Ideo ad argumentum respondeo quod in illis scientils speculativis
etsi tractetur de omnibus speculabiibus, non tamen quantum
ad omnia cognoscibiia de eis, quia non quantum ad propria
eorum, sicut patuit prius in
tertia ratione contra primam opinionem
(quaere supra g).
[83](
japonica)
Ad
quartum respondetur sic, quod principia prima non
possunt applicari ad conclusiones aliquas nisi sensibiles: tum quia
termini eorum sunt abstracti a sensibilibus, et ita sapiunt naturam
eorum, tum quia intellectus agens, per quem debet fieri applicatio,
limitatur ad sensibilia.
[84](
japonica)
Contra: certum est intellectui ista prima principia esse vera non
tantum in sensibiibus, sed etiam in insensibilibus; non enim dubitat
magis intellectus quod contradictoria non sunt simul vera
de immateriali quam de materiali, Et quod dicitur quod terminus
primi principii est ens quod dividitur in decem genera, et illud
non extendit se ad obiectum theologicum, hoc nihil valet; non
enim magis dubitamus quod contradictoria non sunt simul vera
de Deo (ut quod Deus est beatus et non-beatus, et huiusmodi)
Quam de albo.
[85](
japonica)
Alia datur responsio, quod ex solis maioribus non sequuntur
conclusiones, sed cum minoribus adiunctis; nunc autem minores
non sunt naturaliter manifestae quae deberent illis adiungi.
Contra: minores sumendae sub primis principiis praedicant
de sumptis `sub' terminos subiectos primorum principiorum; sed
notum est termmos primorum principiorum dici de quocumque,
quia sunt communissimi; igitur etc.
[86](
japonica)
Ideo respondeo quod secunda pars minoris est falsa, haec
videlicet quod in primis principiis `includuntur virtualiter omnes
conclusiones scibiles'. Ad probationem dico quod sicut termini
subiecti sunt communes, ita et termini praedicati. Quando igitur
termini subiecti, quia distributi, accipiuntur pro omnibus, non
accipiuntur pro omnibus nisi respectu terminorum praedicatorum
qui sunt communissimi, et per consequens virtute talium principiorum
non sciuntur de inferioribus nisi praedicata communissima.
[87](
japonica)
Hoc patet ratione, quia medium non potest esse `propter quid'
respectu alicuius passionis nisi quae passio includitur virtualiter in
ratione illius medii; in ratione autem subiecti principii communissimi
non includitur `propter quid' aliqua passio particularis, sed
tantum passio communissima; ergo illud subiectum non potest esse
medium vel ratio cognoscendi aliqua nisi sub illa ratione communissima.
Sed praeter passiones communissimas sunt multae aliae
passiones scibiles, ad quas passiones non possunt passiones primorum
principiorum esse media, quia non includunt illas. Igitur
multae sunt veritates scibiles quae non includuntur in primis
principiis.
Hoc patet in exemplo, quia ista `omne totum est maius sua
parte' etsi includat istam `quaternarius est maior binario' et
alias similes de eodem praedicato, non includit tamen istas: `quaternarius
est duplus ad binarium', `ternarius se habet in proportione
sexquialtera ad dualitatem', nam ad ista praedicata oporteret
quod habet specialia media includentia ipsa.
[88](
japonica)
Tertia probatio, logica, est quia licet contingat descendere
sub subiecto universalis affirmativae, non tamen sub praedicato;
multa autem praedicata contenta sub praedicatis primorum principiorum
sunt scibilia de inferioribus ad subjects illorum; igitur
illa praedicata per prima principia non sciuntur de illis subiectis.
[89](
japonica)
Contra istud obicitur: `de quolibet affirmatio vel negatio et de
nullo eodem ambo'; sequitur `igitur de hoc album vel non-album',
ita quod licet ibi descendere sub praedicato et sub subiecto.
Respondeo: istud principium `de quolibet affirmatio vel negatio'
etc., valet istam `de quolibet cuiuslibet contradictionis alters
pars est vera et altera falsa', ubi est duplex distributio, et sub
utroque distributo licet descendere `ergo de hoc huius contradictionis'
etc.; sed sub praedicato stante confuse tantum non licet
descendere, quia non sequitur `de quolibet cuiuslibet contradictionis
altera pars, ergo haec pars'. Ita est in aliis principiis; semper
praedicatum universalis affirmativae stat confuse tantum, sive sint
ibi duae distributiones in subiecto sive una.
Et in proposito exemplo adhuc patet propositum, Quia de homine
scibile est quod est risibilis, numquam per hoc principium
`de quolibet' etc. potest plus inferri nisi `igitur de homine risibile
vel non-risibile'. Altera igitur pars praedicati disiuncti numquam
scietur de subiecto per hoc principium, sed requiritur aliud
principium speciale, ut definitio subiecti vel passionis, quod quidem
est medium et ratio ad sciendum `risibile' determinate de
homine.
V. AD ARGUMENTA PRINCIPALIA
[90](
japonica)
Ad argumenta principalia.
Ad primum distinguo de obiecto
naturali, Potest enim accipi obiectum naturale vel pro illo ad quod
naturaliter sive ex actione causarum naturaliter activarum potest
potentia attingere, vel pro illo ad quod naturaliter inclinatur potentia,
sive possit attingere naturaliter illud obiectum sive non.
Posset igitur maior negari intelligendo `naturale' primo modo,
quia obiectum primum est adaequatum potentiae, et ideo abstractum
ab omnibus illis circa quae potest potentia operari; non autem
oportet quod si intellectus possit naturaliter intelligere tale
commune, quod possit naturaliter intelligere quodcumque contentum
sub illo, quia intellectio alicuius contenti multo excellentior
est intellectione confusa talis communis; sic, concessa minore in
utroque sensu, conclusio intenta non habetur, scilicet de naturaliter
attingibii, quia sic maior fuit falsa.
[91](
japonica)
Contra hanc responsionem arguo quod destruit seipsam. Primum
enim obiectum est adaequatum porenriae, per ipsum, et
verum est, hoc est, quod nihil respicit potentia pro obiecto nisi in
quo est ratio illius primi, et in quocumque est ratio illius primi
illud, respicit porentia pro obiecro; igitur impossibile est aliquid
esse primum naturaliter quin sit quodliber contentum sic per se
obiectum naturaliter. Da enim oppositum, et tunc non est adaequatum
naturaliter sed excedens, et aliquod eo inferius est adaequatum,
et ita primum.
Ratio autem quae adducitur pro responsione fallit secundum
figuram dictionis. Licet enim ens ut est quid intelligibile uno
actu (sicut homo est intelligibilis una intellectione) sit naturaliter
intelligibile (ila enim unica intellectio entis ut unius obiecti est
naturalis), non tamen potest ens poni primum obiectum naturaliter
artingibile, quia est primum obiectum ut includitur in omnibus
per se obiectis, et ut sic non est naturaliter attingibile nisi quodlibet
illorum sit naturaliter attingibile. Commutat igitur hic `hoc
aliquid' in `quale quid' cum arguit `ens est naturaliter intelligibile,
igitur ens ut est primum obiectum intellectus, hoc est adaequatum,
est attingibile naturaliter', quia antecedens est verum ut
ens est unum singulare intelligibile, sicut album, sed consequens
concludit de ente ut includitur in omni intelligibili, non ut seorsum
ab illis intelligitur.
[92](
japonica)
Ad
argumentum igitur est alia responsio, realis, quod videlicet
minor est falsa de obiecto naturali, id est naturaliter attingibili,
-- vera alio modo, ad quod scilicet naturaliter inclinatur vel
ordinatur potentia. Et ita debet intelligi auctoritas Avicennae.
Quid autem sit ponendum obiectum primum naturaliter attingibile,
de hoc infra distinctione 3. Confirmatur responsio per Anselmum
De libero arbitrio cap. 4: «nullam», inquit, «ut puto,
habemus potestatem, quae sola sufilciat ad actum». `Potestatem'
vocat quod nos communiter vocamus `potentiam'; patet per exemplum
eius de visu, Non est igitur inconveniens potentiam esse naturaliter
ordinatam ad obiectum ad quod non potest naturaliter ex
causis naturalibus attingere, sicut quaelibet ex se sola ordinatur
et tamen non potest sola attingere.
[93](
japonica)
Ad
secundum argumentum nego consequentiam. -- Ad probationem
patet ex
dictis in responsione data ad secundum argumentum
pro opinione Philosophi, quia superiora ordinantur
ad perfectionem maiorem passive recipiendam quam ipsa active
possunt producere, et per consequens istorum perfectio non potest
produci nisi ab aliquo agente supernaturali. Non sic est de perfectione
inferiorum, quorum perfectio ultima potest subesse actioni
inferiorum agentium.
[94](
japonica)
Ad
tertium dico quod veritati complexae alicui firmiter tenendac
intellectus possibilis est improportionatus, id est, non est
proportionale mobile talium agentium quae ex phantasmatibus
et ex lumine naturali intellectus agentis non possunt cognosci.
Quando arguis `ergo fit proportionalis per aliud', concedo -- et
`per aliud' in ratione moventis, quia per movens
supernaturale-revelans assentit illi
veritati, -- et `per aliud' in ratione formae, quia
per illum assensum factum in ipso, qui est quasi quaedam inclinatio
in intellectu ad istud obiectum, proportionans illum isti.
Cum ultra de illo `alio' quaeris `an sit naturale vel supernaturale',
dico quod supernaturale, sive intelligas de agente sive de
forma.
Cum infers `ergo intellectus est improportionatus ad illud, et
per aliud proportionatur', dico quod ex se est in potentia oboedientiali
ad agens, et ita sufficienter proportionatur illi ad hoc ut
ab ipso moveatur, Similiter, ex se est capax illius assensus causati
a tali agente, etiam naturaliter capax; non oportet igitur ipsum
per aliud proportionari ipsi assensui recipiendo.
Statur igitur in secundo, non in primo, quia veritas ista revelata
sufficienter non est inclinativa intellectus ad assentiendum
sibi, et ita improportionale agens, et passum sibi improportionale;
sed agens supernaturale est sufficienter inclinativum intellectus ad
istam veritatem, causando in ipso assensum quo proportionatur
huic veritati, ita quod non oportet intellectum per aliud proportionari
tali agenti, nec formae ab ipso impressae, sicut oportet
ipsum proportionari tali obiecto per aliud duplici
modo praedicto.
To Contents