To Contents

Duns Scotus
Ordinatio, Prologus

Pars Secunda
De Sufficientia sacrae Scripturae

Quaestio unica
Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura

Copyright (c) Shinsuke Kawazoe, 2001/3/25


Direct Jump(n.95-123)

[95](japonica) (> [121])
Quaeritur utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura.
Quod non;
Quia cognitio necessaria numquam defuit humano genri; Scriptura sacra non erat in lege naturae, quia Moyses primus scripsit Pentateuchum, nec tota sacra Scriptura erat in lege mosaica, sed tantum Vetus Testamentum; ergo etc.

[96](japonica) (> [122])
Item, quicumque auctor scientiarum humanarum quanto acutior est intellectu tanto plus vitat superfluitatem in tradendo; sed in sacra Scriptura videntur contineri multa superflua, ut caeremoniae et historiae multae, quorum cognitio non videtur necessaria ad salutem; ergo etc.

[97](japonica) (> [123])
Item, multa sunt de quibus non cognoscitur certitudinaliter ex Scriptura utrum sint peccata vel non; quorum tamen cognitio necessaria est ad salutem, quia nesciens aliquid esse peccatum mortale, non sufficienter vitabit illud; ergo etc.
[98](japonica)
Contra:
Augustinus XI De civitate Dei cap.3 loquens de Scriptura canonica ait: «Huic fidem habemus de his rebus quas ignorare non expedit, nec per nos nosse idonei sumus».


I. -- DE VERITATE SACRAE SCRIPTURAE

[99](japonica)
Haereses diversae -- In ista quaestione sunt haereses innumerae damnantes sacram Scripturam, totam vel partes eius, sicut in libris Augustini et Damasceni De haeresibus patet. Quidam haeretici de Scriptura nihil recipiunt. Quidam specialiter improbant Vetus Testamentum, ut manichaei, sicut patet in libro De utilitate credendi a, dicentes Vetus Testamentum esse a malo principio. Quidam tantum Vetus Testamentum recipiunt, ut iudaei. Quidam aliquid utriusque, ut saraceni, quibus immundus Mahometus miscuit alias immunditias inumeras. Quidam autem aliquid dictum in Novo Testamento, puta haeretici diversi, qui sententias diversas Scripturarum male intellectas habentes pro fundamentis, alias neglexerunt; verbi gratia ad Rom.13: Qui infirmus est, olera manducet, et huiusmodi. Item, Iac.5: Confitemini alterutrum peccata vestra, si ex hoc erretur circa sacramentum paenitentiae dicendo illud posse a quocumque non sacerdote dispensari, -- et huiusmodi auctoritatibus sacrae Scripturae initendo, male intellectis.

[100](japonica)
Variae viae convincendi haereticos -- Contra istas omnes in communi sunt octo viae eas rationabiliter convincendi, quae sunt: praenuntiatio prophetica, Scriputurarum concordia, auctoritas scribentium, diligentia recipientium, rationabilitas contentorum et irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, miraculorum limpiditas.

[101](japonica)
De praenuntiatione prophetica -- De primo patet. Quoniam solus Deus praevidet naturaliter futura contingentia certitudinaliter, et non ab alio, ergo solus ipse vel ab ipso instructus potest ea certitudinaliter praedicere. Talium autem multa, praenuntiata in Scriptura, impleta sunt (patet consideranti libros prophetales), ex quibus «non est dubium quin sequantur pauca quae restant», secundum Gregorium in homilia quadam De adventu Domini. Istam viam tangit Augustinus XII De civitate cap. 10g: «Vera esse praeterita ex his quae futura praenuntiavit, cum tanta veritate implentur, ostendit».

[102](japonica)
De Scripturarum concordia -- De secundo, scilicet Scripturarum concordia, patet sic: in non evidentibus ex terminis, nec principia sic evidentia ex terminis habentibus, non consonant multi firmiter et infallibiliter, diversimode dispositi, nisi a causa superiori ipso intellectu inclinentur ad assensum; sed scriptores sacri Canonis, vaie dispositi, et exsistentes in diversis temporibus, in talibus inevidentibus consonabant omnino. Hanc viam pertractat Augustinus XVIII De civitate cap.42: «Auctores nostri pauci esse debuerunt, ne prae multitudine vilescerent; nec ita sunt pauci, ut eorum non sit miranda consensio: neque enim in multitudine philosophorum facile quis invenerit, inter quos cuncta quae senserunt conveniant», et hoc Augustinus probat ibi in exemplis.
Maior enim assumpta non tantum probatur per exemplum de philosophis, ut videtur probare Augustinus, sed etiam per rationem: quia cum intellectus natus sit quantum ad assensum moveri ab obiecto evidente in se vel in alio, nihil aliud ab obiecto videtur posse talem assensum causare nisi virtualiter includat evidentiam obiecti; nam si nihil tale moveat intellectum, remanebit theologia sibi neutra. Nihil autem est tale de non evidentibus ex terminis nisi intellectus superior nostro; nihil autem intelligens superius homine potest hominem effective docere nisi Deus.

[103](japonica)
|| Si dicatur hic quod posteriores, licet aliter dispositi quam priores, et aliis temporibus exsistentes, tamen habuerunt doctrinam praecedentium in scriptis, et acquieverunt credendo, sicut discipuli doctrinae magistrorum, et ita nihil scripserunt dissonum a prioribus, licet Deus non doceret hos et illos, -- contra hoc videtur Augustinus obicere ubi prius, dicens de philosophis: «Labore litteratorio monimenta suorum dogmatum reliquerunt», quae discipuli legerunt, et licet in aliquibus essent assentientes prioribus, ut discipuli, aliqua tamen improbaverunt. Patet ibidem de Aristippo et Anthisthene, qui ambo socratici fuerunt, tamen in aliquibus sibi contradixerunt; et quandoque magistro discipuli etiam contradixerunt, ut Aristoteles Platoni. Quomodo igitur non contradixissent posteriores nostri prioribus in aliquibus, si non habuissent communem doctorem, eorum intellecutus ad eadem non evidentia inclinantem?

[104](japonica)
Resposio: quia non evidentia tradiderunt priores, ideo posteriores non potuerunt eos per rationem improbare, et noluerunt eis discredere, nisi possent pro se rationem cogentem habere, reverentes eos ut magistros veraces; sed philosophi discipuli per rationem potuerunt magistros improbare, quia materia circa quam altercabantur potuit habere rationes sumptas ex terminis. -- Exemplum: non ita contradicit discipulus historiographus magistro historiographo sicut philosophus philosopho, quia historiae de praeteritis non possunt esse evidentes, ut avertant discipulum a magistro, sicut possunt esse philosophicae rationes.
Contra istud saltem est Ezechiel prophetans in Babylonia eo tempore quo Ieremias prophetavit in Iudaea. Cum non ambo sola illa dicerent quae a Moyse quasi magistro communi eorum potuerunt habere, sed etiam alia multa, in eis potuissent dissentire cum non essent evidentia ex terminis, nisi habuissent aliquem doctorem communem supra intellectum humanum.||

[105]
De auctoritate scribentium -- De tertio, scilicet auctoritate scribentium, sic patet: aut libri Scripturae sunt illorum auctorum quorum esse dicuntur, aut non. Si sic, cum damnent mendacium, praecipue in fide vel moribus, quomodo est verisimile eos fuisse mentitos dicendo 'haec dicit Dominus' si Dominus non esset locutus? Aut si dicis eos esse deceptos, non mentitos, vel propter lucrum mentiri voluisse, -- contra, et primo contra primum, quod scilicet non fuerunt decepti. Dicit enim beatus apostolus Paulus: Scio hominem, ante annos quattuordecim etc., et subdit ibi, audisse se verba arcana, quae non licet homini loqui. Quae assertiones non videntur fuisse sine mendacio si asserens non fuit certus, quia asserere dubium tamquam verum certum, est mendacium, vel non longe a mendacio. Ex ista revelatione Pauli, et multis aliis, factis diversis sanctis, concluditur quod intellectus eorum non potuerunt induci ad assentiendum ita firmiter illis quorum notitiam non potuerunt habere ex naturalibus, sicut assenserunt, nisi ab agente supernaturali. -- Contra secundum, sicilicet quod propter lucrum mentiri sunt: quia pro illis ad quae voluerunt homines inducere ad credendum, tribulationes maximas sustinuerunt.

[106]
Si libri non sunt illorum, sed aliorum, hoc videtur inconveniens dicere, quia ita negabitur quicumque liber esse illius auctoris cuius dicitur esse. Quare enim soli isti falso adscripti sunt, auctoribus quorum non erant? -- Praeterea, aut illi qui adscripserunt illos libros eis fuerunt christiani, aut non. Si non, non videtur quod voluerunt tales libros conscribere et aliis adscribere, et magnificare sectam cuis contrarium tenuerunt. Si fuerunt christiani, quomodo igtur illi christiani mendaciter eis tales adscripserunt, cum lex eorum damnet mendacium, sicut prius? Et propter idem, quomodo asserunt Deum locutum esse multa quae ibi narrantur, et hoc personis quibus libri intitulantur, si talia non acciderunt talibus personis? Quomodo etiam isti libri fuissent ita authentici, et divulgati esse talium auctorum, nisi et fuissent eorum, et auctores fuissent authentici? De isto dicit Richardus De Trinitate libro I cap.2: «A summae sanctitatis viris sunt nobis tradita». Item, Augustinus libro XI De civitate cap.3, loquens de Christo: «Prius», inquit, «per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos, quantum satis iudicavit, locutus, Scripturam condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis». Hoc ibi. Et Augustinus in Epistola ad Hieronymum prima (et habetur De consecratione): «Si ad sacras Scripturas admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis?» Et idem ad eundem, epistola eadem: «Solis eis Scripturarum libris» etc. (et Henricus 7,8 g).

[107]
De diligentia recipientium -- De quarto, scilicet diligentia recipientium, patet sic: aut nulli credes de contingenti quod non vidisti, et ita non credes mundum esse factum ante te, nec locum esse in mundo ubi non fueris, nec istum esse patrem tuum et illam matrem; et ista incredulitas destruit omnem vitam politicam. Si igitur vis alicui credere de contingenti quod tibi non est nec fuit evidens, maxime credendum est communitati, sive illis quae tota communitas approbat, et macime quae communitas famosa et honesta cum maxima diligentia praecepit approbanda. Talis est Canon Scripturae. Tanta enim apud iudaeos sollicitudo fuit de libris habendis in Canone, et tanta apud christianos de libris recipiendis tamquam authenticis, quod de nulla scriptura habenda authentica tanta sollicitudo fuit inventa, praecipue cum tam sollemnes communitates de Scripturis illis curaverunt tamquam de continentibus necessaria ad salutem. De hoc Augustinus XVIII De civitate cap.38. «Quomodo scriptura Enoch, de qua Iudas in epistola sua facit mentionem, non recipitur in Canone, et multae aliae scripturae, de quibus fit mentio in libris Regum?», ubi innuit quod sola illa scriptura recepta sit in Canone quam auctores, non sicut homines sed sicut prophetae, divina inspiratione scripserunt. Et ibidem, cap.41: «Illi Isra&emul;litae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum veris prophetis parilitate scientiae confuderunt, sed concordes sunt inter se atque in nullo dissentientes: sansctarum Litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores».

[108]
De rationabilitate contentorum -- De quinto, scilicet rationabilitate contentorum, patet sic: quid rationabiliius quam Deum tamquam finem ultimum super omnia debere diligi, et proximum sicut se ipsum? -- ide est 'ad quod se', secundum beatum Gregorium; in quibus duobus praeceptis universa lex pendet et prophetae, Matth.22. Item, Matth.7: Hoc facias alii etc. Ex istis quasi ex principiis practicis alia practica in Scripturis sequuntur tradita, honesta et rationi consona, sicut de eorum rationabilitate patere potest singulatim cuilibet pertractanti de praeceptis, consiliis et sacramentis, quia in omnibus videtur esse quasi quaedam explicatio legis naturae, quae scripta est in cordibus nostris. Hoc de moribus. De hoc Augustinus, De civitate libro II cap.28: «Nihil turpe aut flagistiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi veri Dei aut praecepta insinuantur, aut mirabilia narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur».
De credibilibus patet quod nihil credimus de Deo quod aliquam imperfectionem importat; immo si quid credimus verum esse, magis attestatur perfectioni divinae quam eius oppositum. Patet de Trinitate personarum, de incarnatione Verbi, et huiusmodi. Nihil enim credimus incredibile, quia tunc incredibile esset mundum ea credere, sicut deducit Augustinus De civitate XXII cap.5; mundum tamen ea credere non est incredibile, quia hoc videmus.
De hac lege et honestate christianorum patet per Augustinum De utilitate credendi g «Vulgus marium et feminarum» etc.

[109]
De irrationablitate errorum -- De secto, scilicet irrationalitate singulorum errorum, patet sic. Quid pagani pro idolatria sua adducent, colentes opera manuum suarum, inquibus nihil est numinis, sicut satis ostendunt philosophi? -- Quid saraceni, illius vilissimi porci Mahometi discipuli, pro suis scripturis allegabunt, exspectantes pro beatitudine quod porcis et asinis convenit, scilicet gulam et coitum? Quam promissionem despiciens -- qui fuit quasi illius sectae -- Avicenna, IX Metaphysicae, alium finem quasi perfectiorem et homini magis convenientem ponens inquit: «Lex nostra, quam dedit Mahometus, ostendit dispositionem felicitatis et miseriae quae sunt secundum corpus, et est alia promissio quae apprehenditur intellectu». Et sequitur ibi: «Sapientibus multo magis cupiditas fuit ad consequendum hanc felicitatem quam corporum, quae quamvis daretur eis, tamen non attenderunt, nec appretiati sunt eam comparatione felicitatis quae est coniuncta primae veritati». -- Quid iudaei Novum Testamentum damnant, quod in suo Veteri Testamento promittitur, ut ostendit Apostolus ad Hebraeos? Et quam insipidae sunt eorum caeremoniae sine Christo! Item, Christum advenisse et ita Novum Testamentum ab eo promulgatum sicut authenticum fore acceptandum, prophetiae eorum ostendunt: Non auferetur, inquit Iacob, sceptrum etc.(in Genisi), et ipse erit exspectatio gentium; similiter illud Danielis: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra. -- Quid etiam asinini manichaei fabulantur 'primum malum', cum ipsi etiam etsi non 'primum', tamen valde essent mali! nonne viderunt omne ens in quantum ens bonum esse? nonne etiam in Novo Testamento potuerunt videre Vetus Testamentum esse authenticum, et approbatum?

[110]
Quid singuli alii haeretici, qui unum verbum Scripturae male intellexerunt, secundum Augustinum 83 Quaestionum quaestione 69a. «Non potest», inquit, «oriri error qui palliatur nomine christiano nisi de Scripturis non intellectis»; et hoc ideo, quia antecedentia et consequentia non contulerunt. Unde ibide, b: «Solet circumstantia Scripturarum illuminare sententiam». Nec etiam alia loca Scripturae contulerunt. Unde haereses ortae sunt per se legendo, quae conferendo repulsae sunt, quia conferentes diversas sententias adduxerunt, quae ex se invicem mtuo inveniri potuerunt qualiter essent intelligendae. Contra istos est illud verbum Augustini in libro Contra epistolam Fundamenti: «Non crederem», inquit Augustinus, «Evangelio, nisi quia Ecclesiae cathokicae credo». Ergo irrationabile est aliquid Canonis recipere et aliquid non, cum Ecclesia catholica, cui credendo Canonem recipio, recipiat totum aequaliter ut certum. -- Item, doctrinae philosophorum aliquid irrationabile continent, prout de politiis diversis, ordinatis a philosphis diversis, probat Aristoteles II Politicae. Sed etiam et politia sua in quibusdam est irrationabilis, sicut patet ex solutione quaesitonis praecedentis.(vide)


[111]
De Ecclesiae stabilitate -- De septimo, scilicet Ecclesiae stabilitate, pate, quoad Caput per illud Augustini De utilitate credendi g: «Dubitabimus nos eiusdem Ecclesiae credere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per successiones episcoporum, grustra haereticis circumlatrantibus, culmen auctoritatis obtinuit?» Et parum post: «Quid est aliud ingratum esse ori Dei, quam tanto labore praedicatae auctoritati velle resistere?» Unde Gamaliel, Act.5: Si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur; si vero est ex Deo, non poteritis dissolvere, ne forte et Deo repugnare vidamini. Et Luc.22 ait Dominus ad Petrum: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma gratres tuos. -- Firmitas Ecclesiae in membris patet per illud Augustini De utilitate credendi g: «Vulgus marium et feminarum» etc. Similem sententiam dicit Augustinus Contra epistolam Fundamenti. Quid enim tantam multitudinem, ad peccatum pronam, ad legem contrariam carni et sanguini servandam induceret nisi Deus?

[112]
Confirmatur, quia secta iudaeorum non manet in vigore, sicut contra eos obicit Augustinus in illo sermone (dominica quarta de Adventu) «Vos, inquam, convenio, o iudaei!».
Si obiciatur de permanentia sectae Mahometi, respondeo: illa incepit plusquam sexcentis annis post legem Christi, et in brevi, Domino volente, finietur, quia multum debilitata est anno Christi millesimo trecentesimo, et eius cultores multi mortui, et plurimi sunt fugati; et prophetia dicitur apud eos esse quod secta eorum est finienda.

[113]
De miraculorum limpiditate -- De octavo, scilicet miraculorum claritate vel limpiditate, sic patet: Deus non potest esse testis falsus; sed ipse Deus, invocatus a praedicante Scripturam ut ostenderete doctrinam eius esse veram, fecit aliquod opus sibi proprium, ac per hoc testficatus est illud esse verum quod ille praedicavit. Confirmatur per Richardum I De Trinitate cap.2: «Domine, si est error, a te decepti sumus, nam confirmata sunt tantis signis facta tua, quae non nisi a te fieri possunt».

[114]
Quod si dicatur miracula non fuisse facta, aut etiam non testificantia veritatem, quia etiam Antichristus faciet miracula, -- contra primum potest dici illa sententia Augustini De civitate XXII cap.5 g «Si ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit quod iam orbis terrarum sine ullis miraculis credit».
Nota valde illud miraculum et illud capitulum, quia si quod credimus dicatur incredibile esse, non minus est incredibile «homines», inquit, «ignobiles et infimos, paucissimos, imperitos, rem ita incredibilem tam efficaciter mundo, et in illo eitam mundo doctis persuadere potuisse», mundum ut illud credat, sicut iam credidisse videmus, nisi per illos aliqua miracula fierent, per quae mundus ad credendum induceretur. Unde subdit ibi: «Propterea mundus numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemptibilibus testibus muto mirabilius divinitas se ipsa persuasit». Quid enim incredibilius quam quod ad legem contrariam carni et sanguini, doctores pauci, pauperes et rudes, plurimos potentes et sapientes conerterent? Quod specialiter patet de multis prudentissimis, primo fidei rebellibus, post conversis: ut de Paulo, prius persecutore, postea gentium doctore; de Augustino, prius aliqualiter per manichaeos seducto, postea doctore catholico; de Dionysio, prius philosopho, postea Pauli discipulo; de Cypriano, prius mago, postea episcopo christianissimo, et aliis innumeris.
Contra idem secundo potest dici illud Augustini X De civitate cap.18 a: «An dicet aliquis ista non fuisse facta? Potest etiam dicere deos non curare mortalia» etc. Et ibidem, g, de eodem: «Si libris magicis sive theurgicis credunt, cur illis Litteris nolunt, ista esse facta, quibus» etc.
Contra idem tertio, quod quaedam facta non nisi a nimis protervientibus negari possunt, ut sunt miracula facta a Silvestro coram Constantino, tam in curatione leprae eius, quam postea in disputatione eius contra iudaeos, quae facta tanquam celebria mundum non latuerunt.

[115]
Contra secundum dici potest quod si aliquis invocatus in testem signum consuetum testificationis permittat adduci et praesens non contradicat, talis taciturnitas non stat cum veritate perfecta; miraculum autem est tale signum Dei ut testis; igitur si permittat miracula fieri a daemonibus, non contradicens, annuntians videlicet illa non esse testimonia sua, non videtur esse perfecte verax, quod est impossibile. Et per hoc ad illud de Antichristo, quia praedixit illa miracula facienda non esse testimonia veritatis, sicut patet Matth.24 et ad Thess.2.
Item, contra idem, est differentia mirabilium quae fiunt a Deo et quae fiunt a dabolo, de qua differentia tractat Augustinus in libro De utilitate credendi: «Miraculum», inquit, «voco quidquid arduum supra spem vel facultatem mirantis apparete; quaedam solam faciunt admirationem, quaedam magnam gratiam benevolentiamque conciliant», qualia fuerunt miracula Christi; et pertractet ibi diffuse.

[116]
Item, contra utrumque dici potest quod sunt aliqua miracula, facta in lege christiana, in quibus non potest esse deceptio an sint facta, nec quin sint testimonia veritatis, quia a Deo facta: ut raptus Pauli et revelatio contingentium futurorum.
Primum patet: quia impossibile est aliquem decipi circa se videre Dei essentiam, igitur impossibile fuit Paulum credere se videre divinam essentiam nisi illam videret; sed hoc asseit de se II Cor.2, secundum expositionem sanctorum; igitur illud fuit vere factum, et non tantum apparenter.
Probatio primi antecedentis, quia nullus potest decipi circa primum principium aliquod -- credendo se intelligere cum non intelligat tale principium -- quod non constaret ex terminis apprehensis quod esset principium et quod non; igitur multo magis non potest decipi circa Deum visum. Consequentia ista patet, quia plus distat visio Dei ab intellectione cuiuscumque obiecti, etiam quantum ad perceptionem intellectus viatoris, quam distet intellectio principii complexi ab intellectione alicuius non-principii. Item, qualiter crederet intellectus se quetari si non quietaretur? Nonne poterit cognoscere iclinationem suam ad verum quod non videt? Si credit se videre Deum, credit se quietari in Deo; si non videt, non quietatur. «Stultius», ait Augustinus, «nihil dici potest quam quod anima falsa opinione sit beata», X De civitate cap.4. Secundum, scilicet quod hoc a solo Deo fieri potuerit, est manifestum, quia nulla creatura potest animam beatificare, nec simpliciter nec ad tempus.

[117]
Secundum patet ex multis prophetiis in utroque Testamento. Unde contra falsa miracula Antichristi posset sibi obici, saltem de istius duobus, hoc modo: si tu es Deus, fac me videre nude divinam essentiam, et post visionem memoriam certam habere visionis, et certitudinem quia illa fuit visio divinae essentia nude, et tunc credam tibi; item, si tu es Deus, dic mihi quid faciam vel quid cogitabo vel appetam tali die vel hora.
Et huiusmodi viae efficaciam, ex miraculis, innuit Salvator, Ioan.5: Opera quae ego facio, illa testimonium perhibent de me; si mihi non vultis credere, operibus credite.

[118]
De testimoniis non-fidelium -- ||Nono quoque loco adduci potest testimonium eorum qui foris sunt. Iosephus in libro XVIII Antiquitatum pulcherrimum testimonium ponit de Christo, ubi inter alia de Iesu scripta ait: «Christus hic erat»; ubi etiam veram eius doctrinam et resurrectionem a mortuis confitetur.(vide) -- Item, de prophetia Sibyllae; notatur De civitate libro XVIII cap.23. -- Item, Contra epistolam Fundamenti, nota quomodo singuli haeretici de catholicis inquisiti, non ad suos mittunt se ad veros catholicos, quasi etiam illi soli ab omnibus, etiam hareticis, catholici nominentur.

[119]
De promissorum efficacia -- Decimo et ultimo potest addi quod Deus non deest quaerentibus toto corde salutem. Multi enim diligentissime inquirentes salutem ad hanc sectam conversi sunt; et quanto ferventiores facti sunt inquirendo, tanto in hac secta amplius confirmati, subitoque in ea paenitentes, de malitia ad vitam bonam mutati sunt; tertio quoque, pro ea plures in magna exsultatione spiritus tristitias perpessi. Quae non videntur probalilia, nisi Deus hanc sectam, sacrae Scripturae innitentem, singulariter approbarete et ordinaret ad salutem.


II. RESPONSIO PRINCIPALI AD QUAESTIONEM

[120]
Habito igitur contra haereticos quod doctrina Canonis vera est, videntdum est secundo an sit necessaria et suficiens viatori ad consequendum suum finem.
Dico quod ipsa tradit quis sit finis hominis in particulari, quia visio et fruitio Dei, et hoc quantum ad circumstantias appetibilitatis eius; puta quod ipsa habebitur post resurrectionem ab homine immortali, in anima et corpore, sine fine. Ipsa etiam determinat quae sunt necessaria ad finem, et quod illa sufficiant, quia illa mandata, Si vis, inquit, ad viam ingredi, serva mandata(in Matthaeo), de quibus habetur in Exodo; horum etiam explicatio et quantum ad credenda et quantum ad operanda explicatur in diversis locis Scripturae. Proprietates etiam substantiarum immaterialium in ea traduntur, quantum possibile est et utile viatori nosse.(vide)||


III. AD ARGUMENTA PRINCIPALIA

[121]
Ad rationes principales. Ad primam rationem. Ad minorem respondeo quod lex naturae paucioribus fuit contenta, quae memorialiter per patres ad filios devenerunt. Illi etiam magis erant praediti in naturalibus, et ideo modica doctrina inspirata potuit eis sufficere. Vel aliter dicendum est ad istud et ad illud de lege Moysi, quod ordinatus Scripturae progressus ostendit eius decorem. Patet per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 53 c.

[122]
Ad secundum dico quod dulcius capitur quod latet sub aliqua sententia litterali quam si esset expresse dictum: et ideo ad devotionem confert, illa quae expressa sunt in Novo Testamento, sub figura velata fuisse in Veteri, hoc quoad caremonias; sed quoad historias ambo sunt exempla legis declarativa. Similiter ex toto processu Scripturae patet ordinata gubernatio respectu hominis et totius creaturae.

[123]
Ad tertium, Origenes in homilia De arca Noe: «In Scriptura super hoc opportunum videtur habitum silentium, de quo sufficienter consequentiae ipsius ratio doceret».(vide) Unde multae veritates necessariae non exprimuntur in sacra Scriptura, etsi ibi virtualiter contineantur, sicut conclusiones in principiis; circa quarum investigationem utilis fuit labor doctorum et expositorum.
Si obicias, multa in actibus humanis sunt dubia utrum sunt peccata mortalia vel non, etiam suppositis omnibus doctrinis doctorum et expositorum, -- respondeo: non est dubia via salutis, quia a talibus tamquam a periculosis debet homo se custodire, ne dum se exponit periculo incidat in peccatum. Quod si voluerit quaerere salutem, sed non curando exponat se illi periculo ubi forte ex genere actus non esset peccatum mortale, tamen peccabit mortaliter, se ipsum tali periculo exponendo, sicut alias tangetur.(vide)


To Contents