To Contents

Duns Scotus
Ordinatio, Prologus

Pars Tertia
De obiecto theologiae

Copyright (c) Shinsuke Kawazoe, 2002/4


Quaestio 1
Utrum theologia sit de Deo tamquam de primo obiecto

[124]
Quaeritur utrum theologia sit de Deo ut de primo obiecto.
Quod non, aruguitur duabus viis:
Argumentum ex prima via -- Prima est quod aliud sit subiectum theologia, igitur non istud.
Antecedens probatur multipliciter:

[125]

Promo sic, per Augustinum De doctrina christiana libro I cap.1: «Omnis Scriptura est de rebus vel de signis»; igitur res vel signa sunt subiectum.

[126]

Item, Scriptura habet quattuor sensus: anagogicum, tropologicum, allegoricum et historicum vel litteralem; cuiuslibet autem sensui correspondet aliquod subiectum primum, sicut alii scientiae tantum habenti unum sensum correspondet subiectum secundum illum sensum; igitur hic sunt quattuor subiecta.

[127]

Item, quod homo sit subiectum probatur auctoritate Commentatoris I Ethicorum in prologo, quia, secundum eum ibi, scientia moralis est de homine quoad animam, medicinalis est de homine quoad corpus. Ex hoc accipitur illa propositio; 'Omnis practica scientia habet pro obiecto primo illud cui acquiritur finis practicae scientiae, et non ipsum finem'; sed finis huius scientiae acquiritur homini, non Deo; ergo homo est subiectum huius scientiae et non Deus.

[128]

Item aliter, sed quasi redit in idem: finis scientiae est per actum suum attingere obiectum primum inducendo in illud formam principaliter a scientia intentam, puta, ut in speculativa, inducere in illud 'esse cognitum', quia cognitio ibi principaliter intenditur, in practica inducere formam ad quam ordinatur eius praxis; finis autem hic intentus est bonitas moralis, quae non intenditur induci in Deo sed homine; ergo homo est primum obiectum eius.

[129]

Argumenta ex secunda via -- Secunda via ad propositum est ostendere quod Deus non sit eius primum subiectum.
Quod primo probatur auctoritate Boethii De Trinitate: «Forma», inquit, «simplex subiectum esse non potest».

[130]

Item, materia non coincidit cum aliis causis -- II Physicorum -- neque in idem numero neque in idem specie; Deus autem est finis huius scientiae et efficiens; non igitur materia.

[131]

Item, ex I Posteriorum, subiectum scientiae habet partes, principia et passiones. Deus autem non habet partes integrales, cum sit omnino simplex, nec subiectivas, cum sin singularis ex se; nec habet principia, cum sit primum principium, nec passiones, quia passio inest subiecto ita quod est extra eius essentiam; sic nihil inest Deo.

[132]

Contra:
Augustinus VIII De civitate cap.1: «Theologia est sermo vel ratio de Deo».

Quaestio 2
Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione

[133]
Secundo quaeritur utrum theologia sit de Deo sub aliqua ratione speciali.
Quod sic, arguitur:
Hugo De sacramentis, in principio, vult quod «opera restaurationis» sint subiectum; igitur si Deus est hic subiectum, hoc erit sub aliqua ratione eius speciali, in quantum scilicet est restaurator.

[134]

Item, Cassiodorus Super Psalterium vult quod Christus sit subiectum, caput cum membris; igitur specialiter ut incarnatus sive ut caput Ecclesiae erit subiectum.

[135]

Item, Deus absolute est subiectum metaphysicae; igitur si est hic subiectum, hoc erit sub aliqua ratione speciali. Consequentia probatur, quia non sub eadem ratione omnino est subiectum hic et ibi. Antecedens probatur per Philosophum VI Metaphysicae:«Honorabilissimam scientiam oportet esse circa honorabilissimum genus subiectum»; illa secundum ipsum est honorabilissima. Hoc etiam confirmatur, quia vocat ibi metaphysicam theologiam.

[136]

Item, Averroes I Physicorum ultimo commento dicit quod Avicenna multum peccavit ponendo metaphysicam probare primam causam esse, cum genus substantiarum separatarum sit ibi subiectum, et nulla scientia probat suum subiectum esse; sed ratio illa Averrois non valeret nisi intelligeret quod Deus esset primum subiectum ibi; ergo etc.

[137] Item, ista scientia est honorabilissima, ergo est de subiecto nobilissimo sub ratione nobilissima; huiusmodi est ratio finis et boni. De fine probatur per Avicennam VI Metaphysicae: «Si scientia esset de causis, quae esset de fine esset nobilissima». Ex hoc concluditur de bono, quia -- secundum Philosophum II Metaphysicae -- qui ponit infinitatem in finibus, destruit naturam boni, quia destruit naturam finis. Ex hoc accipitur quod ratio boni est ratio finis.

[138]

Contra:
Cognitio contracta supponit cognitionem absolutam. Absoluta autem cognitio est certior, ex I Metaphysicae: igitur si ista est de Deo sub ratione aliqua speciali, erit aliqua alia prior et certior de Deo absolute sumpto; talis non ponitur; igitur etc.


Quaestio 3
Utrum theologia sit de omnibus ex attributione ipsorum ad primum eius subiectum

[139]
Quaeritur utrum scientia ista sit de omnibus ex attributione eorum ad primum eius subiectum.
Quod sic:
IV Metaphysicae, eadem est scientia de aliquo et de attributis ad ipsum, sicut exemplificat ibi de sano; sed omnia alia essentialiter attribuuntur ad subiectum primum huius; igitur etc.

[140]

Contra:
XIV De Trinitate cap.1: «Neque huic scientiae attribuendum est» etc.


I. -- Praenotanda

[141]

Circa solutionem huius quaestionis sic procedo: primo distinguo de theologia in se et de theologia in nobis; secundo assignabo rationem primi obiecti; tertio distinguam de theologia quantum ad partes eius.
De thologia in se et in nobis -- De primo dico quod quaelibet scientia in se est illa quae nata est haberi de obiecto eius secundum quod obiectum natum est manifestare se intellectui proportionato; doctrina autem nobis est illa quae nata est haberi in intellectu nostro de obiecto illo. Theologia igitur in se est talis cognitio qualem natum est obiectum theologicum facere in intellectu sibi proportionato; theologia vero nobis est talis cognitio qualem intellectus noster natus est habere de illo obiecto. -- Exemplum: si aliquis intellectus non posset intelligere geometricalia, posset tamen alicui credere de geometricalibus, geometria esset sibi fides, non scientia; esset tamen geometria in se scientia, quia obiectum geometriae natum est facere scientiam de se in intellectu proportionato.

[142]

De ratione primi obiecti -- De secundo dico quod ratio primi obiecti est continere in se primo virtualiter omnes veritates illius habitus. Quod probo sic: primo, quia obiectum primum continet propositiones immediatas, quia subiectum illarum continet praedicatum, et ita evidentiam propositionis totius; propositiones autem immediatae continent conclusiones; ergo subiectum propositionum immediatarum continet omnes veritates illius habitus.

[143]

Declaro idem secundo sic, quia primitas hic accipitur ex I Posteriorum, ex definitione universalis, secundum quod dicit adaequationem; || obiectum(vide) non esset adaequatum habitui nisi virtualiter contineret omnia illa ad quae consideranda habitus talis inclinat, quia si non, habitus excederet obiectum illud.(vide)||

[144]

Expono quod dixi `primo virtualiter', quia illud est primum quod non dependet ab alio sed alia ab ipso; ita igitur `primo continere' est non dependere ab aliis in continendo sed alia ab ipso, hoc est, quod, per impossibile, circumscripto omni alio in ratione obiecti, manente intellectu eius, adhuc contineret obiective. Nihil aliud autem continet nisi per rationem eius.

[145]

|| Quod eius essentia cognita habitualiter continet `virtualiter primo' notitiam omnium veritatum illius habitus:
Ille habitus qui dicitur scientia est species intelligibilis primi obiecti; ille respicit veritates immediatas et mediatas, non formaliter sed ex consequenti, et suum obiectum adaequatum formaliter est quiditas cuius est species. Quid igitur mirum si primum obiectum ut cognitum continet notitiam illorum ad quae consideranda sua species intelligibilis, licet mediate, movet? Immo idem est speciem intelligibilem a continere virtualiter notitiam b, et ipsum a ut cognitum habitualiter, continere, quod est, speciem intelligibilem ipsius a in memoria posse gignere notitiam b in intelligentia. Secundum hoc igitur idem est obiectum primum intellectus et scientiae: et tunc primum obiectum non distinguit illa, sed proximum, quod est verum immediatum et verum mediatum, et illud primum obiectum utriusque, ordine quodam se habet ad obiecta proxima et habitus ipsorum. Secundum hoc impossibile est uti hbitu scientiae nisi primus natura et simul tempore utendo habitu intellectus, quia numquam speculor sciendo nisi considerando hoc ut verumm evidens mihi propter aliud verum. Vel igitur sunt idem habitus, et prius utor illo circa illud obiectum ad quod prius inclinat (immo secundum Henricum IX Quodlibet quaestione 4 ambo sunt idem illi habitui qui est quiditas primi obiecti simplicis, quem habitum tu dicis vocari scientiam apud Aristotelem in distinctione scientiarum), vel sunt multi -- immo quodlibet verum habet proprium habitum, et praeter hoc est habitus quiditatis primi obiecti quem dicis speciem intelligibilem, et ille includit virtualiter omnes, -- et tunc utentem posteriore oportete simul uti omnibus prioribus.
Numquid igitur ad multos actus vel unum comparatus habet proprium actum circa utrumque comparatum? et praeter hoc, actum comarandi etiam ad illum maxime discurrendi? -- Ponitur proprius habitus, quo inclinor demonstrare, id est inferre hoc ex hoc: ad quae extrema habeo duos habitus; quaere cedulam tertio sexterno, infra, contra Henricum, Richardum, hic -- si caperetur pluralitas, paucitas esset praeeligenda.

[146]

Contra scilicet assignationem rationis primi obiecti superius positae(vide)|| arguitur dupliciter. Primo sic: sicut obiectum primum ad potentiam, ita obiectum primum ad habitum; sed primum obiectum potentiae est aliquid commune ad omnia per se obiecta illius potentiae; igitur primum obiectum habitus est aliquid commune ad omnia obiecta eius, et non aliquid virtualiter continens alia.

[147]

Item secundo, qia communiter assignatur in scientiis pro primo obiecto aliquid quod est ocommune ad illa omnia quae considerantur in illa scientia, sicut in geometria linea, in arithmetica numerus, in metaphysica ens.

[148]

Ad primum respondeo et dico quod proportio obiecti ad potentiam est proportio motivi ad mobile vel activi ad passivum; proportio obiecti ad habitum est sicut proportio causae ad effectum. Quandocumque autem aliquod agens agit in aliquod passum, potest et quodlibet agens eiusdem rationis agere in quodlibet passum eiusdem rationis. Igitur prima extrema proportionis activi ad passivum sunt communia ad omnia per se extrema istius proportionis; nam inter ista communissima est adaequatio, quia in quocumque est ratio unius, illud respicit quodlibet in quo est ratio alterius. Sed prima extrema proportionis causae ad effectum non sunt communissima, quia inter illa non est adaequatio; non enim quodlibet contentum sub illo communi respicit illum habitum ut effectum eius sed tantum aliquod primum obiectum vel contentum, quod virtualiter respicit vel continet omnia ad quae habitus se extendit.

[149]

Ad secundum respondeo quod multorum habituum differentium specie potest esse aliquod obiectum commune, sicut ab obiectis eorum potest extrahi obiectum commune: et ita in scientiis assignatur obiectum commune a quo non est habitus unus secundum speciem, sed tantum secundum genus.

[150]

De partibus theologiae -- De tertio dico quod theologia non tantum continet necessaria, sed etiam contingentia. Quod patet, quia omnes veritates de Deo, sive ut trino sive de aliqua persona divina, in quibus comparatur ad extra, sunt contingentes, ut quod Deus creat, quod Filius est incarnatus, et huiusmodi; omnes autem veritates de Deo ut trinus vel ut persona determinata sunt theologicae, quia ad nullam scientiam naturalem spectant; igitur primae partes integrales theologiae sunt duae, scilicet veritates necessariae et contingentes.


II. -- De theologia necessaria

A. -- Ad primam quaestionem loquendo de theologia in se

[151]
Ex dictis respondeo ad primam quaestionem. Et primo hoquendo de theologia in se quantum ad veritates necessarias ipsius, doco quod primum obiectum theologiae in se non potest esse nisi Deus; quod probo per tres rationes.
Prima accipitur ex ratione primi obiecti, et arguo sic: primum obiectum continet vertualiter omens veritates illius habitus cuius est primum obiectum; nihil continet virtualiter omnes veritates theologiacas nisi Deus; ergo etc. -- Probatio minoris: nihil alliud continet eas ut causa sive ut ullud ad quod hbeant attributionem nisi Deus, quia Deus nulli alii attribuitr; nec aliquid continet eas ut effectus demonstratione quia, nam nullus effectus demonstrat Deum esse trinum, quod est potissime veritas theologica, et similia; igitur etc(vide) .

[152]

Secundo sic: theologia est de his quae soli intellectui divino sunt naturaliter nota, igitur est de obiecto soli Deo naturaliter noto; sed solus Deus est sibi soli naturaliter notus; igitur etc. --- Probatio primae propositionis: si ista scientia est de aliquibus alii intellctui naturaliter notis, igitur praeter illa, aliqua alia sunt cognoscibilia naturaliter soli intellectui divino, quia infinitus est, et ideo plurium cognoscitivus quam intellectus finitus; igitur adhuc erit ali scientia superior quam illa quae est de naturaliter notis intellectui creato. --- Probatio minoris: omnis essentia creata alicui intellectui creato potest esse naturaliter nota; igitur sola essentia increata, soli intellectui increato.

[153]

Tertio sic: in nulla scientia traditur ita distincta notitia sive cognitio de aliquo alio quod non est subiectum eius primum sicut traderetur in illa quae esset de illo ut de primo obiecto eius, quia in nulla scientia traditur ita distincta cognitio de non per se subiecto sicut de per se subiecto; tunc enim non esset ratio quare subiectum illud magis esset subiectum eius quam aliud. Igitur si Deus non sit hic subiectum, non traditur hic ita distincta cognitio de eo sicut traderetur in aliqua alia scientia in qua posset esse subiectum; potest autem esse subiectum in alia; ergo illa esset prior ista(vide).

[154]

Praeter istas tres rationes sunt aliae persuasiones.
Prima talis: theologia secundum Augustinum De Trinitate XIII cap.1 et libro XIV cap.1 pro aliqua parte sui est sapientia, et pro aliqua parte sui est scientia si autem esset de aliquo non-aeterno formaliter, esset formaliter de illo scientia, et nullo modo sapientia, quia aeterna non attirbuuntur temporalibus.

[153]

Secunda persuasio est quod superior portio rationis aliquam habet perfectionem sibi correspondentem. Ista autem si est de subiecto non-aeterno ut de primo subiecto, cum aeternum non attirbuatur ad non-aeternum, sequitur quod nullo modo est de aeternis, et ita nec perficit superiorem portionem rationis(vide). Ergo esset aliquis habitus intellectualis nobilior isto perficiens illam portionem, quod est inconveniens.

[156]

Tertia persuasio est, quia secundum Augustinum XIII De Trinitate cap.9 vel XIV De Trinitate cap.1 ista scientia est de illis quibus fides «gignitur, defenditur et roboratur », igirur ista est de eodem obiecto quod est primum obiectum fidei; sed fides est de veritate prima; igitur etc.

[157]

Quarta persuasio est quod «nobilissima scientia est circa nobilissimum genus», ex VI Metaphysicae et I De anima; haec autem conceditur nobilissima; igitur oportet quod sit de Deo ut de subiecto.

B. --- Ad secundum quaestionem loquendo de theologia in se

[158]
Ex his dictis respondeo ad secundam quaestionem. Ad cuius intellectum pono exemplum: homo intelligitur ut animal rationale, ut substantia, ut mansuetum, ut nobilissimum animalium. In primo intelligitur secundum rationem quiditativam propriam, in secundo in communi, in tertio per accidens, in passione, in quarto in respectu ad aliu. Sed perfectissima notitia de homine non potest esse in respectu ad aliud, quia respectus praesupponit notitiam absoluti; nec de homine sub ratione passionis, quia notitia passionis praesupponit notitiam subiceti; nec de homine in communi sive in universali, quia illa confusa est. Ergo nobilissima cognitio de homine est secundum rationem eius quiditativam. ---Ita posset poni de Deo aliqua scientia sub ratione respectus ad extra, ut liqui ponunt sub ratione reparatoris, glorificatoris, vel capitis Ecclesiae; vel posset poni de Deo aliqua scientia sub ratione aliqua attributali, quae est quasi passio, sicut aliqui ponunt de Deo sub ratione boni esse hanc scientiam; vel posset poni de Deo sub ratione communi et universali, ut entis, vel entis infiniti, vel necesse ess, vel alicuius talis.

[159]

Contra istas omnes positiones arguitur.
Primo contra illam de ratione communi, nam nullus conceptus communis dictus de Deo continet virtualiter omnes viertates proprie theologicas pertinentes ad pluralitatem personarum; nam si sic, cum illi communes conceptus naturaliter concipiantur a nobis igitur propositiones immediatae de illis conceptibus possunt a nobis naturaliter cognosci et intelligi, et per illas propositiones immediatus possemus scire conclusiones, et ita totam theologiam naturaliter acquirere.

[160]

Secundo, quia ex quo conceptus communes non sunt soli Deo naturaliter noti, ergo nec veritates inclusae in illis conceptibus communibus; theologia igitur si esset de Deo sub tali ratione communi, non esset soli Deo naturaliter nota, cuius oppositum ostensum est in prima quaestione.

[161]

Contra aliam positionem de ratione attributali posset argui per easdem rationes, sed arguo tamen per alias speciales.
Primo, quia cognitio eius secundum quod quid est est perfectissima secundum quod dicit Philosophus VII Metaphysicae; igitur cognitio istius essentiae est perfectior cognitio de Deo quam cognitio alicuius proprietatis attributalis, quae se habet ut passio huius naturae, secundum Damascenum libro I cap.4.

[162]

Secundo, quia si illae proprietates re differrent ab essentia, essentia esset realiter causa earum; igitur sicut differunt ratione, ita essentia de ratione sua habet rationem incausati, aliae autem licet propter identitatem cum essentia sint incausatae, non tamen secundum rationem formalem primo includunt incausationem sui.

[163]

Tertio, quia illud secundum suam rationem propriam videtur esse actualius in se cui magis repugnat communicabilitas ad plura ad extra; sed essentiae de se repugnat communicabilitas ad plura ad extra, et nulli proprietati attributali, nisi quatenus est istius essentiae, vel idem isti essentiae in quantum infinitae.
Si dicatur quod quaelibet proprietas est infinita, et ideo incommunicabilis, contra: infinitas illa est propter infinitatem et identitatem cum essentia sicut ex radice et fundamento omnis perfectionis intrinsecae.

[164]

Contra etiam viam de respectibus ad extra potest sic argui sicut contra alias duae viae, sed facio rationes speciales.
Primo, quia respectus ad extra est respcetus rationis; sed scientia non considerans subiectum suum sub ratione reali non est realis, sicut nec logica est realis licet consideret de rebus ut eis attribuuntur intentiones secundae; igitur theologia non esset realis scientia, quod est falsum.

[165]

Secundo, quia absolutum et respectus non faciunt aliquem unum conceptum per se; igitur conceptus aggregans ista duo in se est conceptus unus per accidens. Nulla scientia prima est de conceptu uno per accidens, quia talis praesupponit scientias de utraque parte; et ideo si scientia subalternata sit de aliquo uno per accidens, praesupponit duas scientias tractantes de partibus illius totius separatim. Igitur si theologia esset de tali uno per accidens, posset esse alia prior ea, quae esset de conceptu uno per se.

[166]

Tertio: nullus respectus ad extra ostenditur Deo necessario convenire; igitur nihil theologicum necessario sibi conveniet ut est subiectum theoligiae, quod est falsum. --- Probatio consequentiae: quod convenito alicui sub ratione non necessario inhaerentis, non convenit ei necessario; sed omnis respectus ad extra est huiusmodi; ergo etc. Et ita nulla veritas thologica est necessaria. Et haec conclusio probatur per primam rationem et secundam positas ad primam quaestionem, scilicet de ratione primi subiecti et de notis soli Deo naturaliter.

[167]

Concedo igitur quartum membrum, videlicet quod theologia est de Deo sub ratione qua scilicet est haec essentia, sicut perfectissima scientia de homine esset de homine si esset de eo secundum quod homo, non autem sub aliqua ratione universali vel accidentali.

C. --- Ad primam quaestionem loquendo de theologia nostra

[168]

Ad primam quaestionem de thiologia nostra dico quod quando habitus est in aliquo intellectu habens evidentiam ex obiecto, tunc primum obiectum illius habitus ut est illius non tantum continet virtualiter illum habitum, sed ut notum intellectui ipsi continet illum habitum ita quod notitia abiecti in isto intellectu continet evidentiam habitus ut in isto intellectu(vide). In habitu vero non habente evidentiam ex obiecto sed causatam aliunde non oportet dare primum obiectum eius habere duas dictas eius condiciones; immo neutram oportet dare, quia perinde est habitui ut in hoc ac si esset de contingentibus, quae neutro modo habent obiectum primum. Tali igitur habitui non evienti ex obiecto datur subiectum primum de aliquo primo noto, ide est perfectissimo primo, id est cui immediate insunt veritates primae illius habitus. --- Theologia nostra est habitus non habens evidentiam ex obiecto; et etiam illa quae est in nobis de theologicis necessariis non magis ut in nobis habet evidentiam ex obiecto cognito quam illa quae est de contingentibus(vide); igitur theologiae nostrae ut nostra est non oportet dare nisi obiectum primum notum, de quo immediate cognoscantur primae veritates. Illud primum est ens infinitum, quia iste est conceptus perfectissimus quem possumus habere de illo quod est in se primum subiectum, quod tamen neutrum praedictam condicionem habet, quia non continet virtualiter habitum nostrum in se, nec multo magis ut nobis notum continet ipsum habitum. Tamen quia theologia nostra de necessariis est de eisdem de quibus est theologia in se, ideo sibi assignatur primum obiectum quoad hoc quod est continere veritates in se, et hoc idem quod est primum subiectum theologiae in se; sed quia illud non est nobis evidens, ideo non est continens istus ut nobis notum, immo non est nobis notum.
Cum igitur arguis `ergo non est primum obiectum nostri habitus', respondeo: verum est quod non est primum obiectum dans evidentiam nobis, sed est primum subiectum continens omnes veritates in se, natum vel potens dare evidentiam sufficienter si ipsum cognosceretur.
Haec dicta sunt ad quaestionem vel ad duas quaestiones de theologia necessariorum.

III. --- De theologia contingenti

[169]

Sed nunc videndum est de veritatibus theologicis contingentibus, quid sit ibi primum subiectum. Et quoad istas dico quod nullum subiectum continet nisi veritates necessarias de ipso, quia ad contingentes de ipso aequaliter se habet es se et ad oppositas. Tamen contingentium est ordo, et aliqua contingens est primo vera; et ita subiectum primum multarum veritatum contingentium potest poni illud de quo primo, id est immediate, dicitur praedicatum primae contingentis (quae est quasi principium in ordine contingentium) vel praedicata plurium primarum contingentium si plures sint primae. Dicitur autem subiectum primum primae veritatis contingentis quod visum ut tale natum est primo videri conungi cum praedicato illus, quia primum notum in contingentibus nihil est nisi per intuitionem extremorum; igitur primum untuibile cui insit praedicatum primae contingentis est primum subiectum omnium veritatum contingentium ordinatarum.

[170]

Ex his ad propositum dico quod essentia divina est primum subiectum theologiae contingentis, et hoc eodem modo sumpta quo praedictum est ipsam esse primum subiectum theologiae necessariae, -- ex hoc tam illius theologiae contingentis in se quam ut in intellectu divino, quam etiam ut est in intellectu beatorum. Totius igitur theologiae in se, et Dei, et beatorum, primum subiectum est essentia ut haec, cuius visio a beatis est sicut in metaphysica cognitio entis; et ideo beata visio non est theologia, sed est quasi perfecta incomplexa apprehensio subiecti, praecedens naturaliter scientiam.

[171]

Theologiae nostrae contingentis videtur idem primum subiectum quod est necessariae, et hoc modo supra exposito, quia non ut continens --- etiam si intuitive videtur --- sed ut cognoscibile a nobis, proximum illi cui intuitive noto natum esset praedicatum contingentis primae evidentis inesse.
Contra: vidtur quod Verbum sit obiectum adaequatum theologiae contingentis, tam illius theologiae contingentis in se quam ut est in intellectu divino, quia est primum subiectum omnium articulorum reparationis nostrae.
Respondeo: aliquod contingens potest primo dici de Verbo, et aliquod de Spiritu Sancto, et aliquod de Deo trino, ut `creare'; erunt igitur personae quasi partes subiecti, sicut etiam aliqua necessaria sunt primo vera de diversis personis.


IV. --- De Christo ut primo obiecto

[172]

[173]
[174]
[175]