Sigerus de Brabantia
Quaestiones in Tertium de Anima

Return to Content

QUAESTIO 5
UTRUM INTELLECTUS SIT CORRUPTIBILIS
  1. Consequenter quaeritur utrum intellectus sit corruptibilis. Videtur quod sic., quia quod est finitae virtutis est finitae durationis. Ergo est corruptibilis.
  2. Oppositum vult Aristoteles, cum dicit quod intellectivum separatur vegetativo et sensitivo sicut perpetuum a corruptibili.
  3. Solutio. Dico quod intellectus non habet virtutem in se qua sic intellectum nostrum necesse sit corrumpi, cum non haberet contrarium. Nihil autem corrumpitur nisi a suo contrario. Nec de se similiter habet virtutem qua non necesse sit ipsum corrumpi et praeservari in futurum. Dico ergo quod intellectus de se est corruptibilis. Unde, sicut eductus est de nihilo, sic per naturam propriam reductibilis est in nihilum. Sed dico quod intellectus habet hoc ex influentia Primae Causae, unde hoc solum a Prima Causa habet, scilicet quod sit perpetuus.
  4. Si tu dices: ergo ex influentia Primae Causae habet intellectus quod sit perpetuus, aliquid ergo acquirit continue in futuro per quod possit perpetuari in futuro, dico quod intellectus non perpetuatur per hoc quod continue recipiat aliquid de novo a Primo, sed quia secundum illud quod est <ab> alio, recipit ab origine sua a Primo per quod postea in aevum perpetuatur.
  5. Sed si tu quaeras modum quo Primum perpetuat intellectum, dico quod Primum perpetuat intellectum voluntate sua. Unde quia sic voluit, scilicet quod intellectus perpetuaretur, ideo, voluntate sola Primi, intellectus recipit perpetuitatem. Et hoc satis exprimit propositio Platonis dicentis: «dii deorum, quorum ego pater et opifex, qui natura quidem vestra dissolubiles estis, voluntate autem mea indissolubiles» etc.