Sigerus de Brabantia
Quaestiones in Tertium de Anima

Return to Content

[Praefatio]

De parte autem animae qua cognoscit et sapit etc. Circa istum tertium librum contingit quaerere de intellectu quattuor. Primum est de differentia intellectus ad alias partes animae, scilicet sensitivum et vegetativum. Secundum est de intellectu in se, quid sit. Tertium est de intellectu per comparationem ad corpora. Quartum est de virtutibus intellectus, scilicet de intellectu possibili et agente, qualiter differant inter se et quid sint.