THOMAE AQUINATIS
Liber de Veritate Catholicae Fidei contra Errores Infidelium
(Summa contra Gentiles)
LIBER PRIMUS, cc.1-9.
Direct Jump(n.1-58)
Cap. 1.
Quod sit officium sapientis.
[1](Japonica)
Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur
impium. Prov.8,7.
[2](Japonica)
a) Multitudinis usus, quem in rebus nominandis
sequendum Philosophus censet,
communiter obtinuit ut sapientes dicantur
qui res directe ordinant et eas bene
gubernant. Unde inter alia quae homines de sapiente
concipiunt, a Philosopho ponitur quod
sapientis est ordinare.
b) Omnium autem ordinatorum ad finem gubernationis
et ordinis regulam
ex fine sumi necesse est: tunc enim unaquaeque
res optime disponitur cum ad suum finem convenienter
ordinatur; finis enim est bonum uniuscuiusque.
Unde videmus in artibus unam alterius
esse gubernativam et quasi principem, ad quam
pertinet eius finis: sicut medicinalis ars pigmentariae
principatur et eam ordinat, propter hoc
quod sanitas, circa quam medicinalis versatur,
finis est omnium pigmentorum, quae arte pigmentaria
conficiuntur. Et simile apparet in arte
gubernatoria respectu navifactivae; et in militari
respectu equestris et omnis bellici apparatus. Quae
quidem artes aliis principantes architectonicae nominantur,
quasi principales artes: unde et earum
artifices, qui architectores vocatur, nomen sibi
vindicant sapientum.
[3](Japonica)
a) Quia vero praedicti artifices, singularium
quarundam rerum fines pertractantes, ad finem
universalem omnium non pertingunt, dicuntur
quidem sapientes huius vel illius
rei, secundum quem modum dicitur I Cor.3,10,
ut sapiens architectus fundamentum posui;
b) nomen autem simpliciter sapientis illi soli reservatur
cuius consideratio circa finem universi versatur,
qui item est universitatis principium; unde secundum Philosophum,
sapientis est causas altissimas considerare.
[4](Japonica)
a) Finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui
intenditur a primo auctore vel motore ipsius.
Primus autem auctor et motor universi est intellectus,
ut
infra ostendetur. Oportet igitur ultimum
finem universi esse bonum intellectus. Hoc
autem est veritas. Oportet igitur veritatem esse
ultimum finem totius universi; et circa eius considerationem
principaliter sapientiam insistere.
b) Et ideo ad veritatis manifestationem divina Sapientia
carne induta se venisse in mundum testatur, dicens,
Ioan. 18,37: Ego in hoc natus sum, et ad
hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.
[5](Japonica)
Sed et Primam Philosophiam Philosophus
determinat esse scientiam veritatis; non cuiuslibet,
sed eius veritatis quae est origo omnis veritatis,
scilicet quae pertinet ad primum principium
essendi omnibus; unde et sua veritas est omnis
veritatis principium; sic enim est dispositio rerum
in veritate sicut in esse.
[6](Japonica)
Eiusdem autem est unum contrariorum prosequi
et aliud refutare: sicut medicina, quae sanitatem
operatur, aegritudinem excludit. Unde sicut
sapientis est veritatem praecipue de primo principio
meditari et aliis disserere, ita eius est falsitatem
contrariam impugnare.
[7](Japonica)
Convenienter ergo ex ore Sapientiae duplex sapientis
officium in verbis propositis demonstratur:
scilicet veritatem divinam, quae antonomasice est
veritas, meditatam eloqui, quod tangit cum dicit,
Veritatem meditabitur guttur meum; et errorem
contra veritatem impugnare, quod tangit cum
dicit, et labia mea detestabuntur impium, per quod
falsitas contra divinam veritatem designatur, quae
religioni contraria est, quae etiam pietas nominatur,
unde et falsitas contraria ei impietatis sibi
nomen assumit.
Cap. 2.
Quae sit in hoc opere auctoris intentio
[8](Japonica)
Inter omnia vero hominum studia sapientiae
studium est perfectius, sublimius,
utilius et iucundius.
a) Perfectius quidem,
quia inquantum homo sapientiae
studium dat, intantum verae beatitudinis iam
aliquam partem habet: unde Sapiens dicit, Beatus
vir qui in sapientia morabitur, Eccli. 14,22.
b) Sublimius autem est quia per ipsum homo praecipue
ad divinam similitudinem accedit, quae omnia
in sapientia fecit: unde, quia similitudo causa
est dilectionis, sapientiae studium praecipue Deo
per amicitiam coniungit; propter quod Sap. 7,14
dicitur quod sapientia infinitus thesaurus est hominibus,
quo qui usi sunt, facti sunt participes amicitiae
Dei.
c) Utilius autem est quia per ipsam sapientiam
ad immortalitatis regnum pervenitur:
concupiscentia enim sapientiae deducet ad regnum
perpetuum, Sap. 6,21.
d) Iucundius autem est quia
non habet amaritudinem conversatio illius nec taedium
convictus illius, sed laetitiam et gaudium,
Sap. 8,16.
[9](Japonica)
Assumpta igitur ex divina pietate fiducia sapientis
officium prosequendi, quamvis proprias
vires excedat, propositum nostrae intentionis est
veritatem quam fides Catholica profitetur, pro
nostro modulo manifestare, errores eliminando
contrarios: ut enim verbis Hilarii utar, ego hoc
vel praecipuum vitae meae officium debere me
Deo conscius sum, ut eum omnis sermo meus et
sensus loquatur.
[10](Japonica)
Contra singulorum autem errores difficile est
producere, propter duo. Primo, quia non ita sunt
nobis nota singulorum errantium dicta sacrilega
ut ex his quae dicunt possimus rationes assumere
ad eorum errores destruendos. Hoc enim
modo usi sunt antiqui doctores in destructionem
errorum gentilium, quorum positiones scire poterant
quia et ipsi gentiles fuerant, vel saltem inter
gentiles conversati et in eorum doctrinis eruditi.
[11](Japonica)
a) Secundo quia quidam eorum, ut Mahumetistae
et pagani, non conveniunt nobiscum in auctoritate
alicuius Scripturae, per quam possint convinci,
sicut contra Iudaeos disputare possumus
per Vetus Testamentum, contra haereticos per
Novum. Hi vero neutrum recipiunt.
b) Unde necesse
est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes
assentire coguntur. Quae tamen in rebus divinis
deficiens est.
[12](Japonica)
Simul autem veritatem aliquam investigantes
ostendemus qui errores per eam excludantur; et
quomodo demonstrativa veritas fidei Christianae
religionis concordet.
Cap. 3.
Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae.
[13](Japonica)
Quia vero non omnis veritatis manifestandae
modus est idem; disciplinati autem
hominis est tantum de unoquoque fidem
capere tentare, quantum natura rei permittit,
ut a Philosopho optime dictum est, et
Boetius introducit: necesse est prius ostendere
quis modus sit possibilis ad veritatem propositam
manifestandam.
[14](Japonica)
Est autem in his quae de Deo confitemur
duplex veritatis modus.
a) Quaedam namque vera
sunt de Deo quae omnem facultatem humanae
rationis excedunt, ut Deum esse trinum et unum.
b) Quaedam vero sunt ad quae etiam ratio naturalis
pertingere potest, sicut est Deum esse, Deum
esse unum, et alia huiusmodi; quae etiam philosophi
demonstrative de Deo probaverunt, ducti
naturalis lumine rationis.
[15](Japonica)
Quod autem sint aliqua intelligibilium divinorum
quae humanae rationis penitus excedant ingenium,
evidentissime apparet.
[16](Japonica)
a) Cum enim principium totius scientiae quam de aliqua re ratio
percipit, sit intellectus substantiae ipsius, eo quod,
secundum doctrinam Philosophi, demonstrationis
principium est quod quid est; oportet quod
secundum modum quo substantia rei intelligitur,
sit modus eorum quae de re illa cognoscuntur.
Unde si intellectus humanus alicuius rei substantiam
comprehendit, puta lapidis vel trianguli,
nullum intelligibilium illius rei facultatem humanae
rationis excedet.
b) Quod quidem nobis circa
Deum non accidit. Nam ad substantiam ipsius
capiendam intellectus humanus naturali virtute
pertingere non potest: cum intellectus nostri,
secundum modum praesentis vitae, cognitio a
sensu incipiat; et ideo ea quae in sensu non
cadunt, non possunt humano intellectu capi, nisi
quatenus ex sensibilibus earum cognitio colligitur.
Sensibilia autem ad hoc ducere intellectum
nostrum non possunt ut in eis divina substantia
videatur quid sit: cum sint effectus causae virtutem
non aequantes.
c) Ducitur tamen ex sensibilibus
intellectus noster in divinam cognitionem ut
cognoscat de Deo quia est, et alia huiusmodi quae
oportet attribui primo principio.
d) Sunt igitur quaedam intelligibilium divinorum quae
humanae rationi sunt pervia; quaedam vero quae omnino
vim humanae rationis excedunt.
[17](Japonica)
a) Adhuc ex intellectuum gradibus idem facile est
videre. Duorum enim quorum unus alio rem
aliquam intellectu subtilius intuetur, ille cuius intellectus
est elevatior, multa intelligit quae alius
omnino capere non potest: sicut patet in rustico,
qui nullo modo philosophiae subtiles considerationes
capere potest.
b) Intellectus autem angeli plus
excedit intellectum humanum quam intellectus
optimi philosophi intellectum rudissimi idiotae:
quia haec distantia inter speciei humanae limites
continetur, quos angelicus intellectus excedit. Cognoscit
quidem angelus Deum ex nobiliori effectu
quam homo: quanto ipsa substantia angeli, per
quam in Dei cognitionem ducitur naturali cognitione,
est dignior rebus sensibilibus et etiam ipsa
anima, per quam intellectus humanus in Dei cognitionem
ascendit.
c) Multoque amplius intellectus
divinus excedit angelicum quam angelicus humanum.
Ipse enim intellectus divinus sua capacitate
substantiam suam adaequat, et ideo perfecte
de se intelligit quid est, et omnia cognoscit quae
de ipso intellibilia sunt: non autem naturali
cognitione angelus de Deo cognoscit quid est,
quia et ipsa subtantia angeli, per quam in Dei
cognitionem ducitur, est effectus causae virtutem
non adaequans. Unde non omnia quae in seipso
Deus intelligit, angelus naturali cognitione capere
potest: nec ad omnia quae angelus sua naturali
virtute intelligit, humana ratio sufficit capienda.
d) Sicut igitur maximae amentiae esset idiota qui ea
quae a philosopho proponuntur falsa esse assereret
propter hoc quod ea capere non potest, ita,
et multo amplius, nimiae stultitiae est homo si ea
quae divinitus angelorum ministerio revelantur
falsa esse suspicatur ex hoc quod ratione investigari
non possunt.
[18](Japonica)
Adhuc idem manifeste apparet ex defectu quem
in rebus cognoscendis quotidie experimur. Rerum
enim sensibilium plurimas proprietates ignoramus,
earumque proprietatum quas sensu apprehendimus
rationem perfecte in pluribus invenire
non possumus. Multo igitur amplius illius excellentissimae
substantiae omnia intelligibilia humana
ratio investigare non sufficit.
[19](Japonica)
a) Huic etiam consonat dictum Philosophi, qui
in II Metaphys. asserit quod intellectus noster
se habet ad prima entium, quae sunt manifestissima
in natura, sicut oculus vespertilionis ad solem.
Huic etiam veritati Sacra Scriptura testimonium
perhibet. Dicitur enim Iob 11,7: Forsitan vestigia
Dei comprehendes, et Omnipotentem usque
ad perfectum reperies? Et 36,26: Ecce, Deus
magnus, vincens scientiam nostram. Et I Cor. 13,9:
Ex parte cognoscimus.
[20](Japonica)
Non igitur omne quod de Deo dicitur, quamvis
ratione investigari non possit, statim quasi falsum
abiiciendum est, ut Manichaei et plures infidelium putaverunt.
Cap. 4.
Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter
hominibus credenda proponitur.
[21](Japonica)
Duplici igitur veritate divinorum intelligibilium
existente, una ad quam rationis
inquisitio pertingere potest, altera quae
omne ingenium humanae rationis excedit,
utraque convenienter divinitus homini credenda proponitur.
[22](Japonica)
a) Hoc autem de illa primo ostendendum
est quae inquisitioni rationis pervia esse
potest: ne forte alicui videatur, ex quo ratione
haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione
credendum traditum esse.
b) Sequerentur autem tria inconvenientia si huiusmodi
veritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur.
[23](Japonica)
Unum est quod paucis hominibus Dei
cognitio inesset. A fructu enim studiosae inquisitionis,
qui est inventio veritatis, plurimi impediuntur
tribus de causis.
a) Quidam siquidem propter
complexionis indispositionem, ex qua multi
naturaliter sunt indispositi ad sciendum: unde
nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum
gradum humanae cognitionis attingerent,
qui in cognoscendo Deum consistit.
b) Quidam vero impediuntur necessitate rei familiaris. Oportet
enim esse inter homines aliquos qui temporalibus
administrandis insistant, qui tantum tempus in
otio contemplativae inquisitionis non possent expendere
ut ad summum fastigium humanae inquisitionis
pertingerent, scilicet Dei cognitionem.
c) Quidam autem impediuntur pigritia. Ad cognitionem
enim eorum quae de Deo ratio investivare
potest, multa praecognoscere oportet: cum fere
totius philosophiae consideratio ad Dei cognitionem
ordinetur; propter quod metaphysica, quae
circa divina versatur, inter philosophiae partes
ultima remanet addiscenda.
d) Sic ergo non nisi cum
magno labore studii ad praedictae veritatis inquisitionem
perveniri potest. Quem quidem laborem
pauci subire volunt pro amore scientiae, cuius
tamen mentibus hominum naturalem Deus inseruit appetitum.
[24](Japonica)
Secundum inconveniens est quod illi qui ad
praedictae veritatis inventionem pervenirent, vix
post longum tempus pertingerent.
a) Tum propter
huius veritatis profunditatem, ad quam capiendam
per viam rationis non nisi post longum exercitium
intellectus humanus idoneus invenitur.
b) Tum etiam propter multa quae praeexiguntur,
ut dictum est.
c) Tum etiam propter hoc quod
tempore iuventutis, dum diversis motibus passionum
anima fluctuat, non est apta ad tam altae
veritatis cognitionem, sed in quiescendo fit prudens
et sciens, ut dicitur in VII Physic.
d) Remaneret igitur humanum genus, si sola rationis via
ad Deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae
tenebris: cum Dei cognitio, quae homines
maxime perfectos et bonos facit, non nisi quibusdam
paucis, et his etiam post temporis longitudinem proveniret.
[25](Japonica)
Tertium inconveniens est quod investigationi
rationis humanae plerumque falsitas admiscetur,
a) propter debilitatem intellectus nostri in iudicando,
et phantasmatum permixtionem. Et ideo apud
multos in dubitatione remanerent ea quae sunt
etiam verissime demonstrata, dum vim demonstrationis
ignorant; et praecipue cum videant a
diversis qui sapientes dicuntur, diversa doceri.
b) Inter multa etiam vera quae demonstrantur, immiscetur
aliquando aliquid falsum, quod non
demonstratur, sed aliqua probabili vel sophistica
ratione asseritur, quae interdum demonstratio
reputatur.
c) Et ideo oportuit per viam fidei fixam
certitudinem et puram veritatem de rebus divinis
hominibus exhiberi.
[26](Japonica)
Salubriter ergo divina providit clementia ut ea
etiam quae ratio investigare potest, fide tenenda
praeciperet: ut sic omnes de facili possent divinae
cognitionis participes esse, et absque dubitatione
et errore.
[27](Japonica)
Hinc est quod Ephes. 4,17 dicitur: non ambuietis
sicut et gentes ambulant in vanitate sensus
sui, tenebris obscuratum habentes intellectum
Isiae 54,13: Ponam universos filios tuos doctos a
Domino.
Cap. 5.
Quod ea quae ratione investigari non possunt
convenienter fide tendenda hominibus proponuntur.
[28](Japonica)
Videtur autem quibusdam fortasse non
debere homini ad credendum proponi
illa quae ratio investigare non sufficit:
cum divina sapientia unicuique secundum
modum suae naturae provideat. Et ideo
demonstrandum est quod necessarium sit homini
divinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt.
[29](Japonica)
a) Nullus enim desiderio et studio in aliquid
tendit nisi sit ei praecognitum. Quia ergo ad altius
bonum quam experiri in praesenti vita possit
humana fragilitas, homines per divinam providentiam
ordinantur, ut in sequentibus investigabitur,
oportuit mentem evocari in aliquid altius
quam ratio nostra in praesenti possit pertingere,
ut sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere
in aliquid quod totum statum praesentis
vitae excedit.
b) Et hoc praecipue Christianae religioni
competit, quae singulariter bona spiritualia
et aeterna promittit: unde et in ea plurima
humanum sensum excedentia proponuntur;
Lex autem Vetus, quae temporalia promissa habebat,
pauca proposuit quae humanae rationis
inquisitionem excederent.
c) Secundum etiam
hunc modum philosophis cura fuit, ad hoc ut
homines a sensibilium delectationibus ad honestatem
perducerent, ostendere esse alia bona his
sensibilibus potiora, quorum gustu multo suavius
qui vacant activis vel contemplativis virtutibus
delectantur.
[30](Japonica)
Est etiam necessarium huiusmodi veritatem
ad credendum hominibus proponi ad Dei cognitionem
veriorem habendam. Tunc enim solum
Deum vere cognoscimus quando ipsum esse credimus
supra omne id quod de Deo cogitari ab
homine possibile est: eo quod naturalem hominis
cognitionem divina substantia excedit, ut supra
ostensum est. Per hoc ergo quod homini de
Deo aliqua proponuntur quae rationem excedunt,
firmatur in homine opinio quod Deus sit aliquid
supra id quod cogitare potest.
[31](Japonica)
Alia etiam utilitas inde provenit, scilicet praesumptionis
repressio, quae est mater erroris.
Sunt enim quidam tantum de suo ingenio praesumentes
ut totam rerum naturam se reputent
suo intellectu posse metiri, aestimantes scilicet
totum esse verum quod eis videtur, et falsum
quod eis non videtur. Ut ergo ab hac praesumptione
humanus animus liberatus ad modestam
inquisitionem veritatis perveniat, necessarium fuit
homini proponi quaedam divinitus quae omnino
intellectum eius excederent.
[32](Japonica)
a) Apparet etiam alia utilitas ex dictis Philosophi
in X Ethicor. Cum enim Simonides quidam
homini praetermittendam divinam cognitionem
persuaderet, et humanis rebus ingenium applicandum,
oportere inquiens humana sapere hominem
et mortalia mortalem; contra eum Philosophus
dicit quod homo debet se ad immortalia
et divina trahere quantum potest.
b) Unde in XI de Animal. dicit quod, quamvis parum sit quod
de substantiis superioribus percipimus, tamen
illud modicum est magis amatum et desideratum
omni cognitione quam de substantiis inferioribus
haberemus.
c) Dicit etiam in II Cael. et Mundi, quod
cum de corporibus caelestibus quaestiones possint
solvi parva et topica solutione, contingit auditori
ut vehemens sit gaudium eius.
d) Ex quibus
omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque
imperfecta cognitio maximam perfectionem animae confert.
[33](Japonica)
Et ideo, quamvis ea
quae supra rationem sunt ratio humana plene
capere non possit, tamen multum sibi perfectionis
acquiritur si saltem ea qualitercumque teneat fide.
[34](Japonica)
a) Et ideo dicitur Eccli. 3,25: Plurima supra sensum
hominis ostensa sunt tibi.
b) Et I Cor. 2,11:
Quae sunt Dei nemo novit nisi Spiritus Dei: nobis
autem revelavit Deus per Spiritum suum.
Cap. 6.
Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis
supra rationem sunt.
[35](Japonica)
Huiusmodi autem veritati, cui ratio humana experimentum non praebet, fidem
adhibentes non leviter credunt, quasi
indoctas fabulas secuti, ut II Pet., dicitur.
[36](Japonica)
Haec enim divinae Sapientiae secreta ipsa
divina Sapientia, quae omnia plenissime novit,
dignata est hominibus revelare: quae sui praesentiam,
et doctrinae et inspirationis veritatem,
convenientibus argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quae
naturalem cognitionem excedunt, opera visibiliter ostendit quae totius
naturae superant facultatem; videlicet in mirabili
curatione languorum, mortuorum suscitatione,
caelestium corporum mirabili immutatione; et,
quod est mirabilius, humanarum mentium inspiratione, ut idiotae et
simplices,dono Spiritus Sancti repleti, summam sapientiam et facundiam
in instanti consequerentur.
[37](Japonica)
Quibus inspectis, praedictae probationis
efficacia,non armorum violentia, non voluptatum promissione, et, quod est
mirabilissimum, inter persecutorum tyrannidem,
innumerabilis turba non solum simplicium, sed sapientissimorum hominum,
ad fidem Christianam convolavit, in qua omnem humanum intellectum
excedentia praedicantur, voluptates carnis cohibentur, et omnia quae in
mundo sunt contemni docentur; quibus animos mortalium assentire et
maximum miraculorum est, et manifestum divinae
inspirationis opus, ut, contemptis visibilibus, sola
invisibilia cupiantur.
[38](Japonica)
Hoc autem non subito neque
a casu, sed ex divina dispositione factum esse,
manifestum est ex hoc quod hoc se facturum
Deus multis ante prophetarum praedixit oraculis,
quorum libri penes nos in veneratione habentur,
utpote nostrae fidei testimonium adhibentes.
[39](Japonica)
Huius quidem confirmationis modus tangitur
Heb. II: Quae, scilicet humana salus, cum initium
accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata
est, 4 contestante Deo signis
et portentis et variis Spiritus Sancti distributionibus.
[40](Japonica)
Haec autem tem mirabilis mundi conversio
ad fidem Christianam indicium certissimum est
praeteritorum signorum: ut ea ulterius iterari
necesse non sit, cum in suo effectu appareant
evidenter. Esset enim omnibus signis mirabilius
si ad credendum tam ardua, et ad operandum
tam difficilia, et ad sperandum tam alta, mundus
absque mirabilibus signis inductus fuisset a simplicibus et
ignobiliubus hominibus. Quamvis non
cesset Deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem fidie, per
sanctos suos miracula operari.
[41](Japonica)
Hi vero qui sectas errorum introduxerunt processerunt via contraria:
a) ut patet in Mahumeto, qui carnalium voluptatum promissis, ad quorum
desiderium carnalis concupiscentia instigat, populos illexit.
b) Praecepta etiam tradidit promissis
conformia, voluptati carnali habenas relaxans, in
quibus in promptu est a carnalibus hominibus
obediri.
c) Documenta etiamveritatis non attulit
nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente
naturali ingenio cognosci possint: quin potius
vera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit.
d) Signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis divinae
inspirationi conveniens testimonium adhibetur, dum
operatio visibilis quae non potest esse nisi divina,
ostendit doctorem veritatis invisibiliter inspiratum:
sed dixit se in armorum potentia missum,
quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt.
e) Ei etiam non aliqui sapientes, in rebus divinis et humanis exercitati,
a principio crediderunt: sed homines bestiales in desertis morantes,
omnis doctrinae divinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios
armorum violentia in
suam legem coegit.
f) Nulla etiam divina oracula
praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent:
quin potius quasi omnia Veteris et Novi
Testamenti documenta fabulosa narratione depravat,
ut patet eius legem inspicienti. Unde astuto
consilio libros Veteris et Novi Testamenti suis
sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur.
Et sic patet quod eius dictis
fidem adhibentes leviter credunt.
Cap. 7.
Quod veritati fidei christianae
non contrariatur veritas rationis.
[42](
Japonica)
Quamvis autem praedicta veritas fidei
Chirstianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio
naturaliter indita habet, huic veritati
contraria esse non possunt.
[43](
Japonica)
Ea enim quae naturaliter
rationi sunt insita, verissima esse constat:
in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare.
Nec id quod fide tenetur, cum tam evidenter
divinitus confirmatum sit, fas est credere esse
falsum. Quia igitur solum falsum vero contrarium
est, ut ex eorum definitionibus inspectis
manifeste apparet, impossibile est illius principiis
quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam veritatem
fidei contrariam esse.
[44](
Japonica)
Item. Illud idem quod inducitur in animam
discipuli a docente, doctoris scientia continet:
nisi doceat ficte, quod de Deo nefas est dicere.
Principiorum autem naturaliter notorum cognitio
nobis divinitus est indita: cum ipse Deus sit
nostrae auctor naturae. Haec ergo principia etiam
divina sapientia continet. Quicquid igitur prin-
cipiis huiusmodi contrarium est, divinae sapien-
tiae contrariatur. Non igitur a Deo esse potest.
Ea igitur quae ex revelatione divina per fidem
tenentur, non possunt naturali cognitioni esse
contraria.
[45](
Japonica)
Adhuc. Contrariis rationibus intellectus noster
ligatur, ut ad veri cognitionem procedere nequeat.
Si igitur contrariae cognitiones nobis a Deo immitterentur,
ex hoc a veritatis cognitione noster
intellectus impediretur. Quod a Deo esse non
potest.
[46](
Japonica)
Amplius. Ea quae sunt naturalia mutari non
possunt, natura manente. Contrariae autem opiniones
simul eidem inesse non possunt. Non
igitur contra cognitionem naturalem aliqua opinio
vel fides homini a Deo immittitur.
[47](
Japonica)
a) Et ideo Apostolus dicit, Rom. X: Prope est
verbum in corde tuo et in ore tuo: hoc est verbum
fidei, quod praedicamus. Sed quia superat rationem,
a nonnullis reputatur quasi contrarium.
Quod esse non potest.
b) Huic etiam auctoritas Augustini concordat, qui
in II super Gen. ad litt. dicit sic: Illud quod veritas
patefaciet, libris sanctis sive Testamenti Veteris
sive Novi nullo modo potest esse adversum.
c) Ex quo evidenter colligitur, quaecumque argumenta
contra fidei documenta ponantur, haec ex
principiis primis naturae inditis per se notis non
recte procedere. Unde nec demonstrationis vim
habent, sed vel sunt rationes probabiles vel sophisticae.
Et sic ad ea solvenda locus relinquitur.
Cap. 8.
Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei.
[48](
Japonica)
a) Considerandum etiam videtur quod res
quidem sensibiles, ex quibus humana
ratio cognitionis principium sumit, aliquale
vestigium in se divinae imitationis
retinent, ita tamen imperfectum quod ad declarandum
ipsius Dei substantiam omnino insufficiens
invenitur. Habent enim effectus suarum
causarum suo modo similitudinem, cum agens
agat sibi simile: non tamen effectus ad perfectam
agentis similidudinem semper pertingit.
b) Humana igitur ratio ad cognoscendum fidei veritatem, quae
solum videntibus divinam substantiam potest esse
notissima, ita se habet quod ad eam potest aliquas
verisimilitudines colligere, quae tamen non
sufficiunt ad hoc quod praedicta veritas quasi
demonstrative vel per se intellecta comprehendatur.
[49](
Japonica)
Utile tamen est ut in huiusmodi rationibus,
quantumcumque debilibus, se mens humana
exerceat, dummodo desit comprehendendi vel
demonstrandi praesumptio: quia de rebus altissimis
etiam parva et debili consideratione aliquid
posse inspicere iucundissimum est, ut ex dictis
apparet.
[50](
Japonica)
Cui quidem sententiae auctoritas Hilarii concordat,
qui sic dicit in libro de Trin., loquens
de huiusmodi veritate: Haec credendo incipe, procurre,
persiste: etsi non perventurum sciam, gratulabor tamen
profecturum. Qui enim pie infinita
porsequitur, etsi non contingat aliquando, semper
tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inferas in
illud secretum, et arcano interminabilis nativitatis
non te immergas, summam intelligentiae comprehendere
praesumens: sed intellige incomprehensibilia esse.
Cap.9.
De ordine et modo procedendi in hoc opere.
[51](
Japonica)
Ex praemissis igitur evidenter apparet sapientis
intentionem circa duplicem veritatem
divinorum debere versari, et
circa errores contrarios destruendos: ad
quarum unam investigatio rationis pertingere potest,
alia vero omnem rationis excedit industriam.
Dico autem duplicem veritatem divinorum, non
ex parte ipsius Dei, qui est una et simplex veritas;
sed ex parte cognitionis nostrae, quae ad
divina cognoscenda diversimode se habet.
[52](
Japonica)
a) Ad primae igitur veritatis manifestationem per
rationes demonstrativas, quibus adversarius convinci
possit, procedendum est.
b) Sed quia tales
rationes ad secundam veritatem haberi non possunt,
non debet esse ad hoc intentio ut adversarius
rationibus convincatur: sed ut eius rationes,
quas contra veritatem habet, solvantur; cum veritati
fidei ratio naturalis contraria esse non possit,
ut ostensum est.
[53](
Japonica)
Singularis vero modus convincendi adversarium contra huiusmodi veritatem
est ex auctoritate Scripturae divinitus confirmata
miraculis: quae enim supra rationem humanam
sunt, non credimus nisi Deo revelante.
[54](
Japonica)
Sunt tamen ad huiusmodi veritatem manifestandam
rationes aliquae verisimiles inducendae, ad fidelium
quidem exercitium et solatium, non autem
ad adversarios convincendos: quia ipsa rationum
insufficientia eos magis in suo errore confirmaret,
cum aestimarent nos propter tam debiles rationes
veritati fidei consentire.
[55](
Japonica)
Modo ergo proposito procedere intendentes,
primum nitemur ad manifestationem illius veritatis
quam fides profitetur et ratio investigat, inducentes
rationes demonstrativas et probabiles, quarum
quasdam ex libris philosophorum et Sanctorum
collegimus, per quas veritas confirmetur
et adversarius convincatur.
[56](
Japonica)
Deinde, ut a manifestioribus ad minus manifesta fiat processus, ad
illus veritatis manifestationem procedemus quae
rationem excedit, solventes rationes adversariorum,
et rationibus probabilibus et auctoritatibus,
quantum Deus dederit, veritatem fidei declarantes.
[57](
Japonica)
Intendentibus igitur nobis per viam rationis
prosequi ea quae de Deo ratio humana investigare potest,
a) primo occurrit consideratio de his
quae Deo secundum seipsum conveniunt;
b) secundo vero de processu creaturarum ab ipso;
c) tertio autem, de ordine creaturarum in Ipsum
sicut in Finem.
[58](
Japonica)
a) Inter ea vero quae de Deo secundum seipsum
consideranda sunt, praemittendum est, quasi totius
operis necessarium fundamentum, consideratio
qua demonstratur Deum esse.
b) Quo non habito, omnis consideratio de rebus divinis
necessario tollitur.
Contents