THOMAE AQUINATIS
Liber de Veritate Catholicae Fidei contra Errores Infidelium
(Summa contra Gentiles)
LIBER PRIMUS, cc.89-96.
Direct Jump(n.735-810)
Cap.89.
Quod in Deo non sunt passiones affectuum.
[735](Japonica)
Ex praemissis autem sciri potest
quod passiones affectuum in Deo non
sunt.
[736](Japonica)
Secundum enim intellectivam
affectionem non est aliqua passio, sed
solum secundum sensitivam, ut probatur in
VII Physicorum. Nulla autem talis affectio
in Deo esse potest: cum desit sibi sensitiva
cognitio, ut per supra dicta est
manifestum. Relinquitur igitur quod in
Deo non sit affectiva passio.
[737](Japonica)
Praeterea. Omnis affectiva passio
secundum aliquam transmutationem corporalem
fit: puta secundum constrictionem
vel dilatationem cordis, aut secundum aliquid
huiusmodi. Quorum nullum in Deo
possibile est accidere: eo quod non sit corpus
nec virtus in corpore, ut supra
ostensum est. Non est igitur in ipso affectiva
passio.
[738](Japonica)
Item. In omni affectiva passione
patiens aliqualiter trahitur extra suam communem,
aequalem vel connaturalem dispositionem:
cuius signum est quod huiusmodi
passiones, si intendantur, animalibus
inferunt mortem. Sed non est possibile
Deum extra suam naturalem conditionem
aliqualiter trahi: cum sit omnino immutabilis,
ut supra ostensum est. Patet
igitur quod in Deo huiusmodi passiones
esse non possunt.
[739](Japonica)
Amplius. Omnis affectio quae est
secundum passionem, determinate in unum
fertur, secundum modum et mensuram
passionis: passio enim impetum habet ad
aliquid unum, sicut et natura; et propter
hoc ratione oportet eam reprimi et regulari.
Divina autem voluntas non determinatur
secundum se ad unum in his quae creata
sunt, nisi ex ordine suae sapientiae, ut supra
ostensum est. Non est igitur in
ipso passio secundum affectionem aliquam.
[740](Japonica)
Adhuc. Omnis passio est alicuius
potentia existentis. Deus autem est omnino
liber a potentia: cum sit purus actus.
Est igitur agens tantum, et nullo
modo aliqua passio in ipso locum habet.
[741](Japonica)
Sic igitur omnis passio ratione
generis a Deo removetur.
[742](Japonica)
Quaedam autem passiones removentur
a Deo non solum ratione sui generis,
sed etiam ratione speciei.
a) Omnis enim passio ex obiecto speciem
recipit. Cuius igitur obiectum omnino est Deo
incompetens, talis passio a Deo removetur
etiam secundum rationem propriae speciei.
b) Talis autem est tristitia vel dolor: nam
eius obiectum est malum iam inhaerens,
sicut gaudii obiectum est bonum praesens
et habitum. Tristitia igitur et dolor ex ipsa
sui ratione in Deo esse non possunt.
[743](Japonica)
Adhuc. Ratio obiecti alicuius passionis
non solum sumitur ex bono et malo,
sed etiam ex hoc quod aliqualiter quis se
habet ad alterum horum: sic enim spes et
gaudium differunt. Si igitur modus ipse se
habendi ad obiectum qui in ratione passionis
includitur, Deo non competit, nec ipsa
passio Deo convenire potest, etiam ex ratione
propriae speciei. Spes autem, quamvis
habeat obiectum bonum, non tamen bonum
iam obtentum, sed obtinendum. Quod quidem
Deo non potest competere, ratione
suae perfectionis, quae tanta est quod ei
additio fieri non potest. Spes igitur
in Deo esse non potest, etiam ratione suae
speciei. Et similiter nec desiderium alicuius
non habiti.
[744](Japonica)
Amplius. Sicut divina perfectio
impedit potentiam additionis alicuius boni
obtinendi a Deo, ita etiam, et multo amplius,
excludit potentiam ad malum. Timor autem
respicit malum quod potest imminere,
sicut spes bonum obtinendum. Duplici
igitur ratione suae speciei timor a Deo excluditur:
et quia non est nisi existentis in potentia;
et quia habet obiectum malum quod
potest inesse.
[745](Japonica)
Item. Poenitentia mutationem affectus
importat. Igitur et ratio poenitentiae
Deo repugnat, non solum quia species tristitiae
est, sed etiam quia mutationem voluntatis
importat.
[746](Japonica)
Praeterea. Absque errore cognitivae
virtutis esse non potest ut illud quod
est bonum apprehendatur ut malum. Nec
est nisi in particularibus bonis ut alterius
malum possit bonum existere alteri, in
quibus corruptio unius est generatio alterius:
universali autem bono ex nullo particulari
bono aliquid deperit, sed per unumquodque
repraesentatur. Deus autem est
universale bonum, cuius similitudinem participando
omnia dicuntur bona.
Nullius igitur malum sibi potest esse bonum.
Nec potest esse ut id quod est simpliciter
bonum et non est sibi malum, apprehendat
ut malum: quia sua scientia est
absque errore, ut supra ostensum
est. Invidiam igitur in Deo impossibile est
esse, etiam secundum suae speciei rationem:
non solum quia invidia species tristitiae est,
sed etiam quia tristatur de bono alterius,
et sic accipit bonum alterius tanquam malum
sibi.
[747](Japonica)
Adhuc. Eiusdem rationis est tristari
de bono et appetere malum: nam primum
est ex hoc quod bonum aestimatur
malum; secundum vero est ex hoc quod
malum aestimatur bonum. Ira autem est
appetitus mali alterius ad vindictam. Ira
igitur a Deo longe est secundum rationem
suae speciei: non solum quia effectus tristitiae
est; sed etiam quia est appetitus vindictae
propter tristitiam ex iniuria illata
conceptam.
[748](Japonica)
Rursus, quaecumque aliae passiones
harum species sunt vel ab eis causantur,
pari ratione a Deo excluduntur.
Cap.90.
Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni.
[749](Japonica)
a) Sunt autem quaedam passiones
quae, licet Deo non conveniant secundum
quod passiones, nihil tamen ex
ratione suae speciei important repugnans
divinae perfectioni.
b) Harum autem est gaudium et delectatio.
Est enim gaudium praesentis boni. Neque
igitur ratione obiecti, quod est bonum, neque
ratione modi se habendi ad obiectum,
quod est actu habitum, gaudium secundum
suae speciei rationem divinae perfectioni
repugnat.
[750](Japonica)
Ex hoc autem manifestum est
quod gaudium vel delectatio proprie in Deo
sit. Sicut enim bonum et malum apprehensum
sunt obiectum appetitus sensibilis, ita
et appetitus intellectivi. Utriusque enim est
prosequi bonum et fugere malum, vel secundum
veritatem vel secundum aestimationem:
nisi quod obiectum intellectivi appetitus
est communius quam sensitivi, quia
intellectivus appetitus respicit bonum vel
malum simpliciter, appetitus autem sensitivus
bonum vel malum secundum sensum;
sicut etiam et intellectus obiectum est communius
quam sensus. Sed operationes appetitus
speciem ex obiectis sortiuntur. Inveniuntur
igitur in appetitu intellectivo,
qui est voluntas, similes operationes secundum
rationem speciei operationibus appetitus
sensitivi, in hoc differentes quod in
appetitu sensitivo sunt passiones, propter
coniunctionem eius ad organum corporale,
in intellectivo autem sunt operationes simplices:
sicut enim per passionem timoris,
quae est in appetitu sensitivo, refugit quis
malum futurum, ita sine passione intellectivus
appetitus idem operatur. Cum igitur
gaudium et delectatio Deo non repugnent
secundum suam speciem, sed solum inquantum
passiones sunt; in voluntate autem sunt
secundum suam speciem, non autem ut
passiones: relinquitur quod etiam divinae
voluntati non desint.
[751](Japonica)
Item. Gaudium et delectatio est
quaedam quietatio voluntatis in suo volito.
Deus autem in seipso, qui est suum principale
volitum, maxime quietatur,
utpote in se omnem sufficientiam habens.
Ipse igitur per suam voluntatem in se maxime
gaudet et delectatur.
[752](Japonica)
Praeterea. Delectatio est quaedam
operationis perfectio, ut patet per Philosophum,
X Ethic.: perficit enim operationem
sicut pulchritudo iuventutem. Sed Deus
perfectissimam operationem habet in intelligendo,
ut ex praedictis patet. Si
igitur nostrum intelligere, propter suam perfectionem,
est delectabile, divinum intelligere
erit sibi delectabilissimum.
[753](Japonica)
Amplius. Unumquodque naturaliter
in suo simili gaudet, quasi in convenienti:
nisi per accidens, inquantum est impeditivum
propriae utilitatis, sicut figuli ad
invicem corrixantur, pro eo quod unus
impedit lucrum alterius. Omne autem bonum
est divinae bonitatis similitudo, ut
ex supra dictis patet: nec ex aliquo
bono sibi aliquid deperit. Relinquitur
igitur quod Deus de omni bono gaudet.
[754](Japonica)
a) Est igitur in eo proprie gaudium
et delectatio.
b) Differunt autem gaudium et delectatio
ratione. Nam delectatio provenit ex bono
realiter coniuncto: gaudium autem hoc non
requirit, sed sola quietatio voluntatis in
volito sufficit ad gaudii rationem. Unde delectatio
est solum de coniuncto bono, si
proprie sumatur: gaudium autem de exteriori.
c) Ex quo patet quod Deus proprie in
seipso delectatur, gaudet autem et in se et
in aliis.
Cap.91.
Quod in Deo sit amor.
[755](Japonica)
Similiter autem oportet et amorem
in Deo esse secundum actum voluntatis
eius.
[756](Japonica)
Hoc enim est proprie de ratione
amoris, quod amans bonum amati velit.
Deus autem vult bonum suum et aliorum,
ut ex dictis patet. Secundum
hoc igitur Deus et se et alia amat.
[757](Japonica)
Adhuc. Ad veritatem amoris requiritur
quod bonum alicuius vult prout
est eius: cuius enim bonum aliquis vult
solum prout in alterius bonum cedit, per
accidens amatur; sicut qui vult vinum conservari
ut illud bibat, aut hominem ut sibi
sit utilis aut delectabilis, per accidens amat
vinum aut hominem, per se autem seipsum.
Sed Deus vult bonum uniuscuiusque secundum
quod est eius: vult enim unumquodque
esse secundum quod in se bonum
est; licet etiam unum ordinet in utilitatem
alterius. Deus igitur vere amat et se et alia.
[758](Japonica)
Amplius. Cum unumquodque naturaliter
velit aut appetat suo modo proprium
bonum, si hoc habet amoris ratio
quod amans velit aut appetat bonum amati,
consequens est quod amans ad amatum se
habeat sicut ad id quod est cum eo aliquo
modo unum. Ex quo videtur propria ratio
amoris consistere in hoc quod affectus unius
tendat in alterum sicut in unum cum ipso
aliquo modo: propter quod dicitur a Dionysio
quod amor est unitiva virtus. Quanto
ergo id unde amans est unum cum amato
est maius, tanto est amor intensior: magis
enim amamus quos nobis unit generationis
origo, aut conversationis usus, aut aliquid
huiusmodi, quam eos quos solum nobis
unit humanae naturae societas. Et rursus,
quanto id ex quo est unio est magis intimum
amanti, tanto amor fit firmior: unde
interdum amor qui est ex aliqua passione,
fit intensior amore qui est ex naturali origine
vel ex aliquo habitu, sed facilius transit.
Id autem unde omnia Deo uniuntur, scilicet
eius bonitas, quam omnia imitantur, est
maximum et intimum Deo: cum ipse sit
sua bonitas. Est igitur in Deo
amor non solum verus, sed etiam perfectissimus
et firmissimus.
[759](Japonica)
Item. Amor ex parte obiecti non
importat aliquid repugnans Deo: cum sit
boni. Nec ex modo se habendi ad obiectum:
nam amor est alicuius rei non minus cum
habetur, sed magis, quia bonum aliquod
fit nobis affinius cum habetur; unde et motus
ad finem in rebus naturalibus ex propinquitate
finis intenditur (quandoque autem
contrarium per accidens accidit, utpote
quando in amato experimur aliquid quod
repugnat amori: tunc enim minus amatur
quando habetur). Non igitur amor repugnat
divinae perfectioni secundum rationem suae
speciei. Est igitur in Deo.
[760](Japonica)
Praeterea. Amoris est ad unionem
movere, ut Dionysius dicit. Cum enim,
propter similitudinem vel convenientiam
amantis et amati, affectus amantis sit quodammodo
unitus amato, tendit appetitus in
perfectionem unionis, ut scilicet unio quae
iam inchoata est in affectu, compleatur in
actu: unde et amicorum proprium est mutua
praesentia et convictu et collocutionibus
gaudere. Deus autem movet omnia alia
ad unionem: inquantum enim dat eis esse
et alias perfectiones, unit ea sibi per modum
quo possibile est. Deus igitur et se
et alia amat.
[761](Japonica)
Adhuc. Omnis affectionis principium
est amor. Gaudium enim et desiderium
non est nisi amati boni; timor et
tristitia non est nisi de malo quod contrariatur
bono amato; ex his autem omnes
aliae affectiones oriuntur. Sed in Deo est
gaudium et delectatio, ut supra
ostensum est. Ergo in Deo est amor.
[762](Japonica)
a) Posset autem alicui videri
quod Deus non magis hoc quam illud amet.
Si enim intensio et remissio naturae mutabilis
proprie est, Deo competere non potest,
a quo omnis mutabilitas procul est.
b) Rursus. Nullum aliorum quae de Deo
per modum operationis dicuntur, secundum
magis et minus de ipso dicitur: neque enim
magis aliquid alio cognoscit, neque magis
de hoc quam de illo gaudet.
[763](Japonica)
a) Sciendum itaque quod, cum
aliae operationes animae sint circa unum
solum obiectum, solus amor ad duo obiecta
ferri videtur. Per hoc enim quod intelligimus
vel gaudemus, ad aliquod obiectum
aliqualiter nos habere oportet: amor vero
aliquid alicui vult, hoc enim amare dicimur
cui aliquod bonum volumus, secundum modum
praedictum. Unde et ea quae concupiscimus,
simpliciter quidem et proprie desiderare
dicimur, non autem amare, sed
potius nos ipsos, quibus ea concupiscimus:
et ex hoc ipsa per accidens et improprie
dicuntur amari.
b) Aliae igitur operationes secundum solum
actionis vigorem secundum magis et minus
dicuntur. Quod in Deo accidere non potest.
Nam vigor actionis secundum virtutem qua
agitur mensuratur: omnis autem divina actio
unius et eiusdem virtutis est.
c) Amor autem secundum magis et minus
dupliciter dici potest. Uno quidem modo,
ex bono quod alicui volumus: secundum quod
illum magis diligere dicimur cui volumus
maius bonum. Alio modo ex vigore actionis:
secundum quod dicimur illum magis diligere
cui, etsi non maius bonum, aequale
tamen bonum ferventius et efficacius volumus.
d) Primo quidem igitur modo, nihil prohibet
dici quod Deus aliquid alio magis
diligat, secundum quod ei maius vult bonum.
Secundo autem modo dici non potest:
eadem ratione quae de aliis dicta est.
e) Patet igitur ex praedictis
quod de nostris affectionibus nulla
est quae in Deo proprie possit esse nisi
gaudium et amor: --- quamvis haec etiam in
eo non secundum passionem, sicut in nobis,
sint.
[764](Japonica)
a) Quod autem in Deo sit gaudium
vel delectatio, auctoritate scripturae
confirmatur. Dicitur enim in Psalmo: Delectationes
in dextera tua usque in finem. Prov.
9: Delectabar per singulos dies ludens coram
eo, dicit divina sapientia, quae Deus est,
ut ostensum est. Luc. 15-10:
gaudium est in caelo super uno peccatore
poenitentiam agente.
b) Philosophus etiam dicit, in VII Ethic.,
quod Deus semper gaudet una et simplici
delectatione.
[765](Japonica)
a) Amorem etiam Dei Scriptura
commemorat, Deut. 33-3: Dilexit populos;
Ierem. 31-3: In caritate perpetua dilexi te;
Ioan. 16-27: Ipse enim pater amat vos.
b) Philosophi etiam quidam posuerunt
rerum principium Dei amorem.
c) Cui consonat Dionysii verbum, IV cap.
de Div. Nom.; dicentis quod divinus amor
non permisit ipsum sine germine esse.
[766](Japonica)
Sciendum tamen etiam alias affectiones,
quae secundum speciem suam
divinae perfectioni repugnant, in Sacra Scriptura
de Deo dici, non quidem proprie,
ut probatum est,
sed metaphorice, propter similitudinem
vel effectuum, vel alicuius affectionis praecedentis.
a) Dico autem effectuum, quia interdum
voluntas ex sapientiae ordine in illum effectum
tendit in quem aliquis ex passione
defectiva inclinatur: iudex enim ex iustitia
punit, sicut et iratus ex ira.
Dicitur igitur aliquando Deus iratus, inquantum
ex ordine suae sapientiae aliquem
vult punire: secundum illud Psalmi: Cum
exarserit in brevi ira eius.
Misericors vero dicitur inquantum ex sua
benevolentia miserias hominum tollit: sicut
et nos propter misericordiae passionem facimus
idem. Unde in Psalmo: Miserator
et misericors Dominus, patiens et multum
misericors.
Poenitens etiam interdum dicitur, inquantum
secundum aeternum et immutabilem
providentiae suae ordinem facit quae prius
destruxerat, vel destruit quae prius fecit:
sicut et poenitentia moti facere inveniuntur.
Unde Gen. 6-7: Poenitet me fecisse hominem.
Quod autem hoc proprie intelligi non possit,
patet per hoc quod habetur I Reg. 15-29:
Triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine
flectetur.
b) Dico autem propter similitudinem affectionis
praecedentis. Nam amor et gaudium,
quae in Deo proprie sunt, principia
sunt omnium affectionum: amor quidem
per modum principii moventis: gaudium vero
per modum finis; unde etiam irati punientes
gaudent, quasi finem assecuti. Dicitur igitur
Deus tristari, inquantum accidunt aliqua
contraria his quae ipse amat et approbat:
sicut et in nobis est tristitia de his quae
nobis nolentibus acciderunt.
Et hoc patet Isaiae 59-15,16 Vidit Deus, et
malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
Et vidit quia non est vir, et aporiatus
est, quia non est qui occurrat.
[767](Japonica)
Ex praedictis autem excluditur
error quorundam Iudaeorum attribuentium
Deo iram, tristitiam, poenitentiam,
et omnes huiusmodi passiones, secundum
proprietatem, non distinguentes quid in
Scripturis Sacris proprie et metaphorice
dicatur.
Cap.92.
Quomodo in Deo ponantur esse virtutes.
[768](Japonica)
Consequens est autem dictis ostendere
quomodo virtutes in Deo ponere
oportet. Oportet enim, sicut esse eius est
universaliter perfectum, omnium entium
perfectiones in se quodammodo comprehendens,
ita et bonitatem eius
omnium bonitates in se quodammodo comprehendere.
Virtus autem est bonitas quaedam
virtuosi: nam secundum eam dicitur bonus,
et opus eius bonum. Oportet ergo bonitatem
divinam omnes virtutes suo modo
continere.
[769](Japonica)
Unde nulla earum secundum habitum
in Deo dicitur, sicut in nobis. Deo
enim non convenit bonum esse per aliquid
aliud ei superadditum, sed per essentiam
suam: cum sit omnino simplex.
Nec etiam per aliquid suae essentiae
additum agit: cum sua actio sit suum esse,
ut ostensum est. Non est
igitur virtus eius aliquis habitus, sed sua
essentia.
[770](Japonica)
Item. Habitus imperfectus actus
est, quasi medius inter potentiam et actum:
unde et habentes habitum dormientibus
comparantur. In Deo autem est actus perfectissimus.
Actus igitur in eo non est sicut
habitus, ut scientia: sed sicut considerare,
quod est actus ultimus et perfectus.
[771](Japonica)
Adhuc. Habitus potentiae alicuius
perfectivus est. In Deo autem nihil est secundum
potentiam, sed solum secundum
actum. In eo igitur habitus esse non potest.
[772](Japonica)
Praeterea. Habitus de genere accidentis
est. Quod in Deo omnino non est,
ut supra ostensum est. Igitur nec
virtus aliqua in Deo secundum habitum
dicitur, sed solum secundum essentiam.
[773](Japonica)
a) Cum autem virtutes humanae
sint quibus humana vita dirigitur; humana
autem vita est duplex, contemplativa et
activa: quae quidem ad activam vitam virtutes
pertinent, prout hanc vitam perficiunt,
Deo competere non possunt.
Vita enim activa hominis in usu corporalium
bonorum consistit: unde et virtutes
vitam activam dirigunt quibus his bonis
recte utimur. Huiusmodi autem Deo convenire
non possunt. Igitur nec huiusmodi
virtutes prout hanc vitam dirigunt.
[774](Japonica)
Adhuc. Huiusmodi virtutes mores
hominum secundum politicam conversationem
perficiunt: unde illis qui politica
conversatione non utuntur, convenire non
multum videntur. Multo igitur minus Deo
convenire possunt, cuius conversatio et vita
longe est a modo humanae vitae.
[775](Japonica)
Harum etiam virtutum quae circa
activam vitam sunt, quaedam circa passiones
nos dirigunt. Quas in Deo ponere non
possumus. Virtutes enim quae circa passiones
sunt, ex ipsis passionibus speciem sortiuntur
sicut ex propriis obiectis: unde et
temperantia a fortitudine differt inquantum
haec circa concupiscentias est, illa vero circa
timores et audacias. In Deo autem passiones
non sunt, ut ostensum est. Igitur
nec huiusmodi virtutes in Deo esse possunt.
[776](Japonica)
Item. Huiusmodi virtutes non
in parte intellectiva animae sunt, sed in
parte sensitiva, in qua sola passiones esse
possunt, ut probatur in VII Physicorum.
In Deo autem non est sensitiva pars, sed
solus intellectus. Relinquitur igitur quod in
Deo huiusmodi virtutes esse non possint,
etiam secundum proprias rationes.
[777](Japonica)
Passionum autem circa quas virtutes
sunt, quaedam sunt secundum inclinationem
appetitus in aliquod corporale
bonum quod est delectabile secundum sensum,
sicut sunt cibi et potus et venerea;
circa quorum concupiscentias est sobrietas,
castitas, et universaliter temperantia et continentia.
Unde, quia corporales delectationes
omnino a Deo remotae sunt, virtutes praedictae
nec proprie Deo conveniunt, cum
circa passiones sint; nec etiam metaphorice
de Deo dicuntur in Scripturis, quia nec
est accipere similitudinem ipsarum in Deo
secundum similitudinem alicuius effectus.
[778](Japonica)
Quaedam vero passiones sunt secundum
inclinationem appetitus in aliquod
spirituale bonum, sicut est honor, dominium,
victoria, vindicta, et alia huiusmodi: circa
quorum spes, audacias et omnino appetitus
sunt fortitudo, magnanimitas, mansuetudo, et
aliae huiusmodi virtutes. Quae quidem in
Deo proprie esse non possunt, eo quod
circa passiones sunt: dicuntur tamen in
Scriptura metaphorice de Deo, propter similitudinem
effectus; ut est illud I Reg.
2-2: Non est fortis sicut Deus noster; et Mich.
6: Quaerite mansuetum, quaerite bonum.
Cap.93.
Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones.
[779](Japonica)
Sunt autem virtutes aliquae vitam
activam hominis dirigentes quae non
circa passiones, sed circa actiones sunt: ut
veritas, iustitia, liberalitas, magnificentia,
prudentia et ars.
[780](Japonica)
Cum autem virtus ex obiecto
vel materia speciem sortiatur; actiones autem
quae sunt harum virtutum materiae vel
obiecta, divinae perfectioni non repugnant:
nec huiusmodi virtutes, secundum propriam
speciem, habent aliquid propter quod a
divina perfectione excludantur.
[781](Japonica)
Item. Huiusmodi virtutes perfectiones
quaedam voluntatis et intellectus
sunt, quae sunt principia operationum
absque passione. In Deo autem est
voluntas et intellectus nulla carens perfectione.
Igitur haec Deo deesse non possunt.
[782](Japonica)
Amplius. Eorum omnium quae
a Deo in esse procedunt, ratio propria in
divino intellectu est, ut supra
ostensum est. Ratio autem rei fiendae in
mente facientis ars est: unde Philosophus
dicit, in VI Ethic., quod ars est recta ratio
factibilium. Est igitur proprie ars in Deo.
Et ideo dicitur Sap. 7-21: Omnium Artifex
docuit me sapientiam.
[783](Japonica)
Item. Divina voluntas, in his
quae sunt alia ab ipso, determinatur ad
unum per cognitionem suam, ut supra
ostensum est. Cognitio autem ordinans
voluntatem ad agendum prudentia est: quia
secundum Philosophum, in VI Ethic.,
prudentia est recta ratio agibilium. Est igitur
in Deo prudentia. Et hoc est quod dicitur
Iob 26: Apud ipsum est prudentia et fortitudo.
[784](Japonica)
Adhuc. Ostensum est supra
quod ex hoc quod Deus vult aliquid,
vult illa quae requiruntur ad ipsum.
Quod autem ad perfectionem alicuius requiritur,
est debitum unicuique. Est igitur in
deo iustitia, cuius est unicuique quod suum
est distribuere. Unde in Psalmo dicitur:
Iustus dominus et iustitias dilexit.
[785](Japonica)
Amplius. Sicut supra
ostensum est, finis ultimus propter quem
Deus vult omnia, nullo modo dependet ab
his quae sunt ad finem, nec quantum ad
esse nec quantum ad perfectionem aliquam.
Unde non vult alicui suam bonitatem communicare
ad hoc ut sibi exinde aliquid accrescat,
sed quia ipsum communicare est
sibi conveniens sicut fonti bonitatis. Dare
autem non propter aliquod commodum ex
datione expectatum, sed propter ipsam
bonitatem et convenientiam dationis, est
actus liberalitatis, ut patet per Philosophum,
in IV Ethicorum. Deus igitur est maxime
liberalis: et, ut Avicenna dicit, ipse solus
liberalis proprie dici potest; nam omne aliud
agens praeter ipsum ex sua actione aliquod
bonum acquirit, quod est finis intentus.
Hanc autem eius liberalitatem Scriptura
ostendit, dicens in Psalmo: Aperiente te
manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et
Iac. 1-5: Qui dat omnibus affluenter et non
improperat.
[786](Japonica)
Item. Omnia quae a Deo esse
accipiunt, necesse est ut ipsius similitudinem
gerant inquantum sunt, et bona sunt,
et proprias rationes in divino intellectu habent,
ut supra ostensum est.
Hoc autem ad virtutem veritatis pertinet, ut
per Philosophum in IV Ethic. patet, ut
in suis factis et dictis aliquis talem se exhibeat
qualis est. Est igitur in Deo veritatis
virtus. Unde Rom. 3-4: Est autem Deus
verax; et in Psalmo: Omnes viae tuae
veritas.
[787](Japonica)
Si quae autem virtutes sunt quae
ad aliquas actiones ordinentur quae sunt
subiectorum ad superiora, talia Deo convenire
non possunt: sicut obedientia, latria,
vel aliquid huiusmodi quod superiori debetur.
[788](Japonica)
a) Si etiam aliquarum ex praedictis
virtutibus sint aliqui actus imperfecti,
secundum illos Deo attribui dictae virtutes
non possunt. Sicut prudentia quantum ad
actum bene consiliandi Deo non competit.
Cum enim consilium sit quaedam quaestio,
ut dicitur in VI Ethic.; divina autem cognitio
non sit inquisitiva, ut supra
ostensum est: non potest sibi consiliari
esse conveniens. Unde Iob 26-3: Cui dedisti
consilium? Forsitan ei qui non habet intelligentiam?
Et Isaiae 40-14: Cum quo iniit
consilium, et instruxit eum?
b) Secundum autem actum illum qui est
de consiliatis iudicare et approbata eligere,
nihil prohibet prudentiam de Deo dici.
c) Dicitur tamen interdum consilium de
Deo. Vel propter similitudinem occultationis:
nam consilia occulte aguntur; unde
quod est in divina sapientia occultum, per
similitudinem consilium dicitur, ut patet
Isaiae 25-1, secundum aliam litteram: Consilium
tuum antiquum verum fiat. Vel inquantum
consulentibus satisfacit: est enim etiam
sine discursu intelligentis instruere inquirentes.
[789](Japonica)
a) Similiter etiam iustitia quantum
ad commutationis actum Deo competere
non potest: cum ipse a nullo aliquid
accipiat. Unde Rom. 11-35: Quis prior dedit
illi, et retribuetur ei? et Iob 41-1: Quis ante
mihi dedit, ut reddam ei?
b) Per similitudinem tamen aliqua Deo
dare dicimur, inquantum nostra data Deus
acceptat. Non igitur sibi competit commutativa
iustitia, sed solum distributiva. Unde
Dionysius dicit, VIII cap. de Div. Nom.
quod iustitia laudatur Deus sicut omnibus
secundum dignitatem distribuens: secundum
illud Matth. 25-15: Dedit unicuique secundum
propriam virtutem.
[790](Japonica)
a) Scire autem oportet quod actiones
circa quas sunt praedictae virtutes, secundum
suas rationes ex rebus humanis
non dependent: non enim de agendis iudicare,
aliquid dare vel distribuere, solius
hominis est, sed cuiuslibet intellectum habentis.
Secundum tamen quod ad res humanas
contrahuntur, ex his quodammodo
speciem sumunt: sicut curvum in naso facit
speciem simi. Virtutes igitur praedictae,
secundum quod ordinant humanam vitam
activam, ad has actiones ordinantur prout
ad res humanas contrahuntur, ab eis speciem
sumentes. Secundum quem modum
Deo convenire non possunt.
b) Secundum vero quod actiones praedictae
in sua communitate accipiuntur, possunt
etiam rebus divinis aptari. Sicut enim
homo rerum humanarum, ut pecuniae
vel honoris, distributor est, ita et Deus omnium
bonitatum universi. Sunt igitur praedictae
virtutes in Deo universalioris extensionis
quam in homine; nam sicut iustitia
hominis se habet ad civitatem vel domum,
ita iustitia Dei se habet ad totum universum.
Unde et divinae virtutes nostrarum exemplares
dicuntur: nam quae sunt contracta
et particulata, similitudines quaedam absolutorum
entium sunt, sicut lumen candelae
se habet ad lumen solis.
c) Aliae vero virtutes, quae Deo proprie
non conveniunt, non habent exemplar in
divina natura; sed solum in divina sapientia,
quae omnium entium proprias rationes complectitur;
sicut est de aliis corporalibus
rebus.
Cap.94.
Quod in Deo sunt virtutes contemplativae.
[791](Japonica)
De contemplativis autem virtutibus
dubium esse non potest quin Deo maxime
conveniant.
[792](Japonica)
Si enim sapientia in cognitione altissimarum
causarum consistit, secundum
Philosophum, in principio Metaphysicae;
ipse autem Deus praecipue seipsum cognoscit,
nec aliquid cognoscit nisi cognoscendo
seipsum, ut probatum est,
qui est omnium prima causa: manifestum
est quod sibi potissime sapientia debet adscribi.
Unde Iob 9-4: Sapiens corde est: et
Eccli. 1-1: Omnis sapientia a Domino Deo
est, et cum illo fuit semper. Philosophus
etiam dicit, in principio Metaphysicae, quod
est divina possessio, non humana.
[793](Japonica)
Item. Si scientia est rei cognitio
per propriam causam; ipse autem omnium
causarum et effectuum ordinem cognoscit,
et per hoc singulorum proprias causas novit,
ut supra ostensum est: manifestum
est quod in ipso proprie scientia est:-
non tamen quae sit per ratiocinationem
causata, sicut scientia nostra ex
demonstratione causatur. Unde I Reg. 2-3:
Deus scientiarum dominus est.
[794](Japonica)
Adhuc. Si immaterialis cognitio
aliquarum rerum absque discursu intellectus
est; Deus autem huiusmodi cognitionem
de omnibus habet, ut supra
ostensum est: est igitur in ipso intellectus.
Unde Iob 12-13: Ipse habet consilium et
intelligentiam.
[795](Japonica)
Hae etiam virtutes in Deo sunt
exemplares nostrarum, sicut perfectum imperfecti.
Cap.95.
Quod Deus non potest velle malum.
[796](Japonica)
Ex his autem quae dicta sunt,
ostendi potest quod Deus non potest velle
malum.
[797](Japonica)
Virtus enim rei est secundum
quam aliquis bene operatur. Omnis autem
operatio Dei est operatio virtutis: cum sua
virtus sit sua essentia, ut supra
ostensum est. Non potest igitur malum velle.
[798](Japonica)
Item. Voluntas nunquam ad malum
fertur nisi aliquo errore in ratione existente,
ad minus in particulari eligibili. Cum
enim voluntatis obiectum sit bonum apprehensum,
non potest voluntas ferri in
malum nisi aliquo modo proponatur sibi ut
bonum: et hoc sine errore esse non potest.
In divina autem cognitione non potest esse
error, ut supra ostensum est. Non
igitur voluntas eius potest ad malum tendere.
[799](Japonica)
Amplius. Deus est summum bonum,
ut supra probatum est.
Summum autem bonum non patitur aliquod
consortium mali: sicut nec summe calidum
permixtionem frigidi. Divina igitur voluntas
non potest flecti ad malum.
[800](Japonica)
Praeterea. Cum bonum habeat
rationem finis, malum non potest incidere
in voluntate nisi per aversionem a fine. Voluntas
autem divina a fine averti non potest:
cum nihil possit velle nisi volendo seipsum,
ut ostensum est. Non potest
igitur velle malum.
[801](Japonica)
Et sic patet quod liberum arbitrium
in ipso naturaliter stabilitum est in
bono.
[802](Japonica)
Hoc autem est quod dicitur Deut.
32-4: Deus fidelis et absque iniquitate; et
Hab. 1-13: Mundi sunt oculi tui, Domine, et
respicere ad iniquitatem non potes.
[803](Japonica)
a) Per hoc autem confutatur error
Iudaeorum, qui in Talmut dicunt
Deum quandoque peccare et a peccato purgari;
b) Et Luciferianorum, qui dicunt Deum
in Luciferi deiectione peccasse.
Cap.94.
Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest.
[804](Japonica)
Ex hoc autem apparet quod odium
alicuius rei Deo convenire non potest.
[805](Japonica)
Sicut enim amor se habet ad
bonum, ita odium se habet ad malum: nam
his quos amamus, bonum volumus; his vero
quos odimus, malum. Si igitur voluntas
Dei ad malum inclinari non potest, ut ostensum
est, impossibile est quod
ipse rem aliquam odio habeat.
[806](Japonica)
Item. Voluntas Dei in alia a se
fertur, ut supra ostensum est,
inquantum, volendo et amando suum esse
et suam bonitatem vult eam diffundi, secundum
quod possibile est, per similitudinis
communicationem. Hoc igitur est quod
Deus in rebus aliis a se vult, ut in eis sit
suae bonitatis similitudo. Hoc autem est
bonum uniuscuiusque rei, ut similitudinem
divinam participet: nam quaelibet bonitas
alia non est nisi quaedam similitudo primae
bonitatis. Igitur Deus unicuique
rei vult bonum. Nihil igitur odit.
[807](Japonica)
Adhuc. A primo ente omnia alia
originem essendi sumunt. Si igitur aliquid
eorum quae sunt odio habet, vult illud non
esse: quia hoc est unicuique bonum. Vult
igitur actionem suam non esse qua illud
in esse producitur vel mediate vel immediate:
ostensum est enim supra quod,
si Deus aliquid vult, oportet quod illa velit
quae ad illud requiruntur. Hoc autem est
impossibile. Quod quidem patet, si res per
voluntatem ipsius in esse procedant: quia
tunc oportet actionem qua res producuntur
esse voluntariam. Similiter si naturaliter sit
rerum causa: quia, sicut placet sibi sua natura,
sic placet sibi omne illud quod sua
natura requirit. Nullam igitur rem Deus odit.
[808](Japonica)
Praeterea. Illud quod invenitur
in omnibus causis activis naturaliter, praecipue
in primo agente necesse est inveniri.
Omnia autem agentia suo modo suos effectus
amant, secundum quod huiusmodi:
sicut parentes filios, poetae poemata, artifices
sua opera. Multo igitur magis Deus
nullam rem odit: cum ipse sit omnium causa.
[809](Japonica)
Hoc autem est quod dicitur Sap.
11-25: Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti
eorum quae fecisti.
[810](Japonica)
Dicitur autem similitudinarie
Deus aliqua odire. Et hoc dupliciter.
a) Primo modo, ex hoc quod Deus, amando
res, volens eorum bonum esse, vult contrarium
malum non esse. Unde malorum
odium habere dicitur, nam quae non esse
volumus, dicimur odio habere: secundum
illud Zach. 8-17: Unusquisque malum contra
amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris,
et iuramentum mendax non diligatis: omnia
enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. Haec
autem non sunt effectus ut res subsistentes,
quarum proprie est odium vel amor.
b) Alius autem modus est ex hoc quod
Deus vult aliquod maius bonum quod esse
non potest sine privatione minoris boni.
Et sic dicitur odire: cum magis hoc sit amare.
Sic enim, inquantum vult bonum iustitiae
vel ordinis universi, quod esse non potest
sine punitione vel corruptione aliquorum,
dicitur illa odire quorum punitionem vult
vel corruptionem: secundum illud Mal.
1-3: Esau odio habui; et illud Psalmi: Odisti
omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes
qui loquuntur mendacium: virum sanguinum
et dolosum abominatur Dominus.