THOMAE AQUINATIS
Liber de Veritate Catholicae Fidei contra Errores Infidelium
(Summa contra Gentiles)
LIBER PRIMUS, cc.97-102.
Direct Jump(n.811-850)
Cap.97.
Quod Deus est vivens.
[811](Japonica)
Ex his autem quae iam ostensa
sunt, de necessitate habetur quod Deus est
vivens.
[812](Japonica)
Ostensum est enim Deum esse
intelligentem et volentem.
Intelligere autem et velle non nisi viventis
est. Est igitur Deus vivens.
[813](Japonica)
Adhuc. Vivere secundum hoc
aliquibus attributum est quod visa sunt per
se, non ab alio moveri. Et propter hoc illa
quae videntur per se moveri, quorum motores
vulgus non percipit, per similitudinem
dicimus vivere: sicut aquam vivam fontis
fluentis, non autem cisternae vel stagni stantis;
et argentum vivum, quod motum quendam
habere videtur. Proprie enim illa sola
per se moventur quae movent seipsa, composita
ex motore et moto, sicut animata.
Unde haec sola proprie vivere dicimus:
alia vero omnia ab aliquo exteriori moventur,
vel generante, vel removente prohibens, vel
impellente. Et quia operationes sensibiles
cum motu sunt, ulterius omne illud quod
agit se ad proprias operationes, quamvis
non sint cum motu, dicitur vivere: unde
intelligere, appetere et sentire actiones vitae
sunt. Sed Deus maxime non ab alio, sed
a seipso operatur: cum sit prima causa agens.
Maxime igitur ei competit vivere.
[814](Japonica)
Item. Divinum esse omnem perfectionem
essendi comprehendit, ut supra
ostensum est. Vivere autem est
quoddam esse perfectum: unde viventia in
ordine entium non viventibus praeferuntur.
Divinum igitur esse est vivere. Ipse igitur
est vivens.
[815](Japonica)
Hoc etiam auctoritate divinae Scripturae
confirmatur. Dicitur enim Deut.
32-40, ex ore Domini: Dicam, vivo ego in
aeternum; et in Psalmo: Cor meum et caro
mea exultaverunt in Deum vivum.
Cap.98.
Quod Deus est sua vita.
[816](Japonica)
Ex hoc autem ulterius patet quod
Deus sit sua vita.
[817](Japonica)
Vita enim viventis est ipsum
vivere in quadam abstractione significatum:
sicut cursus non est secundum rem aliud
quam currere. Vivere autem viventium est
ipsum esse eorum, ut patet per Philosophum,
in II de Anima: cum enim ex hoc animal
dicatur vivens quod animam habet, secundum
quam habet esse, utpote secundum
propriam formam, oportet quod vivere nihil
sit aliud quam tale esse ex tali forma proveniens.
Deus autem est suum esse, ut supra
probatum est. Est igitur suum
vivere et sua vita.
[818](Japonica)
Item. Ipsum intelligere est quoddam
vivere, ut patet per Philosophum, in
II de anima: nam vivere est actus viventis.
Deus autem est suum intelligere, sicut supra
ostensum est. Est igitur suum
vivere et sua vita.
[819](Japonica)
Amplius. Si Deus non esset sua
vita, cum sit vivens, ut ostensum est,
sequeretur quod esset vivens per
participationem vitae. Omne autem quod
est per participationem, reducitur ad id quod
est per seipsum. Deus igitur reduceretur
in aliquod prius, per quod viveret. Quod
est impossibile, ut ex dictis patet.
[820](Japonica)
Adhuc. Si sit vivens Deus, ut
ostensum est, oportet in ipso
esse vitam. Si igitur non sit ipse sua vita,
erit aliquid in ipso quod non est ipse. Et
sic erit compositus. Quod supra
improbatum est. Est igitur Deus sua vita.
[821](Japonica)
Et hoc est quod dicitur Ioan.
14-6: Ego sum vita.
Cap.99.
Quod vita Dei est sempiterna.
[822](Japonica)
Ex hoc autem apparet quod vita
eius sit sempiterna.
[823](Japonica)
Nihil enim desinit vivere nisi
per separationem vitae. Nihil autem a seipso
separari potest: omnis enim separatio fit
per divisionem alicuius ab alio. Impossibile
est igitur quod Deus deficiat vivere:
cum ipse sit sua vita, ut ostensum est.
[824](Japonica)
Item. Omne illud quod quandoque
est et quandoque non est, est per aliquam
causam: nihil enim seipsum de non
esse in esse adducit, quia quod nondum
est, non agit. Divina autem vita non habet
aliquam causam: sicut nec divinum esse.
Non igitur quandoque est vivens et quandoque
non vivens, sed semper vivit. Est igitur
vita eius sempiterna.
[825](Japonica)
Adhuc. In qualibet operatione operans
manet, licet interdum operatio transeat
secundum successionem: unde et in motu
mobile manet idem subiecto in toto motu,
licet non secundum rationem. Ubi igitur
actio est ipsum agens, oportet quod nihil
ibi per successionem transeat, sed totum
simul maneat. Intelligere autem et vivere
Dei ipse est Deus, ut ostensum est.
Igitur eius vita non habet successionem,
sed est tota simul. Est igitur sempiterna.
[826](Japonica)
Amplius. Deus omnino immobilis
est, ut supra ostensum est.
Quod autem incipit aut desinit vivere, vel
in vivendo successionem patitur, mutabile
est: nam vita alicuius incipit per generationem,
desinit autem per corruptionem,
successio autem propter motum aliquem
est. Deus igitur neque incoepit vivere, neque
desinet vivere, neque in vivendo successionem
patitur. Est igitur eius vita sempiterna.
[827](Japonica)
Hinc est quod dicitur Deut. 32-40,
ex ore Domini: Vivo ego in aeternum;
I Ioan. ult.: Hic est verus Deus et vita
aeterna.
Cap.100.
Quod Deus est beatus.
[828](Japonica)
Restat autem ex praemissis ostendere
Deum esse beatum.
[829](Japonica)
Cuiuslibet enim intellectualis naturae
proprium bonum est beatitudo. Cum
igitur Deus sit intelligens, suum proprium
bonum erit beatitudo. Non autem comparatur
ad proprium bonum sicut quod in
bonum nondum habitum tendit, hoc enim
est naturae mobilis et in potentia existentis:
sed sicut quod iam obtinet proprium bonum.
Igitur beatitudinem non solum desiderat,
sicut nos, sed ea fruitur. Est igitur
beatus.
[830](Japonica)
Amplius. Illud est maxime desideratum
vel volitum ab intellectuali natura
quod est perfectissimum in ipsa: et hoc est
eius beatitudo. Perfectissimum autem in
unoquoque est operatio perfectissima eius:
nam potentia et habitus per operationem
perficiuntur; unde et Philosophus dicit felicitatem
esse operationem perfectam.
[831](Japonica)
Perfectio autem operationis dependet
ex quatuor.
a) Primo, ex suo genere: ut scilicet sit
manens in ipso operante. Dico autem operationem
in ipso manentem per quam non
fit aliud praeter ipsam operationem: sicut
videre et audire. Huiusmodi enim sunt
perfectiones eorum quorum sunt operationes,
et possunt esse ultimum: quia non ordinantur
ad aliquod factum quod sit finis.
Operatio vero vel actio ex qua sequitur aliquid
actum praeter ipsam, est perfectio operati,
non operantis, et comparatur ad ipsum
sicut ad finem. Et ideo talis operatio intellectualis
naturae non est beatitudo sive felicitas.
b) Secundo, ex principio operationis: ut
sit altissimae potentiae. Unde secundum
operationem sensus non est in nobis felicitas,
sed secundum operationem intellectus
et per habitum perfecti.
c) Tertio, ex operationis obiecto. Et propter
hoc in nobis ultima felicitas est in intelligendo
altissimum intelligibile.
d) Quarto, ex forma operationis: ut scilicet
perfecte, faciliter, firmiter et delectabiliter
operetur.
e) Talis autem est Dei operatio: cum sit
intelligens; et suus intellectus altissima virtutum
sit, nec indiget habitu perficiente,
quia in seipso perfectus est, ut supra
ostensum est; ipse autem seipsum intelligit,
qui est summum intelligibilium; perfecte,
absque omni difficultate, et delectabiliter.
Est igitur beatus.
[832](Japonica)
Adhuc. Per beatitudinem desiderium
omne quietatur: quia, ea habita,
non restat aliud desiderandum; cum sit
ultimus finis. Oportet igitur eum esse
beatum qui perfectus est quantum ad omnia
quae desiderare potest: unde Boetius dicit
quod beatitudo est status omnium bonorum
congregatione perfectus. Sed talis est divina
perfectio quod omnem perfectionem in
quadam simplicitate comprehendit, ut supra
ostensum est. Ipse igitur est
vere beatus.
[833](Japonica)
Item. Quandiu alicui deest aliquid
quo indigeat, nondum beatus est: quia
eius desiderium nondum est quietatum.
Quicumque igitur sibi sufficiens est, nullo
indigens, ille beatus est. Ostensum est autem
supra quod Deus non
indiget aliis: cum a nullo exteriori sua perfectio
dependeat; nec alia vult propter se
sicut propter finem quasi eis indigeat, sed
solum quia hoc est conveniens suae bonitati.
Est igitur ipse beatus.
[834](Japonica)
Praeterea. Ostensum est supra
quod Deus non potest velle aliquod
impossibile. Impossibile est autem ei
aliquid advenire quod nondum habeat:
cum ipse nullo modo sit in potentia, ut
ostensum est. Igitur nihil potest
velle se habere quod non habeat. Quicquid
igitur vult, habet. Nec aliquid male vult,
ut supra ostensum est. Est igitur
beatus: secundum quod a quibusdam beatus
esse perhibetur qui habet quicquid vult et
nihil male vult.
[835](Japonica)
Eius etiam beatitudinem Sacra Scriptura
protestatur, I Tim. ult.: Quem
ostendet suis temporibus beatus et potens.
Cap.101.
Quod Deus sit sua beatitudo.
[836](Japonica)
Ex his autem apparet quod Deus
sit sua beatitudo.
[837](Japonica)
Beatitudo enim eius est intellectualis
operatio ipsius, ut ostensum est.
Supra autem ostendimus
quod ipsum Dei intelligere sit sua
substantia. Ipse igitur est sua beatitudo.
[838](Japonica)
Item. Beatitudo, cum sit ultimus
finis, est id quod quilibet natus habere, vel
habens, principaliter vult. Ostensum est
autem supra quod Deus principaliter
vult suam essentiam. Sua igitur essentia
est eius beatitudo.
[839](Japonica)
Adhuc. Unusquisque in beatitudinem
suam ordinat quicquid vult: ipsa
enim est quae propter aliud non desideratur,
et ad quam terminatur motus desiderii
unum propter aliud desiderantis, ne sit infinitus.
Cum igitur Deus omnia alia velit
propter suam bonitatem, quae
est sua essentia, oportet quod ipse, sicut
est sua essentia et sua bonitas,
ita sit sua beatitudo.
[840](Japonica)
Praeterea. Duo summa bona esse
est impossibile: si enim aliquid uni deesset
quod alterum haberet, neutrum summum
et perfectum esset. Deus autem ostensus
est supra summum bonum esse.
Beatitudo etiam summum bonum ostendetur
esse ex hoc quod est ultimus finis.
Ergo beatitudo et Deus sunt idem. Est igitur
Deus sua beatitudo.
Cap.102.
Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem.
[841](Japonica)
Ulterius autem ex praemissis
considerari potest beatitudinis divinae excellentia.
[842](Japonica)
Quanto enim aliquid propinquius
est beatitudini, tanto perfectius beatum
est. Unde, etsi aliquis propter spem beatitudinis
obtinendae beatus dicatur, nullo
modo sua beatitudo comparatur eius beatitudini
qui eam iam actu consecutus est.
Propinquissimum autem est beatitudini quod
est ipsa beatitudo. Quod de Deo ostensum
est. Ipse igitur est singulariter
perfecte beatus.
[843](Japonica)
Item. Cum delectatio ex amore
causetur, ut ostensum est, ubi est
maior amor, et maior delectatio in consecutione
amati. Sed unumquodque, ceteris
paribus, plus se amat quam aliud: cuius signum
est quod, quanto aliquid est alicui
propinquius, magis naturaliter amatur. Plus
igitur delectatur Deus in sua beatitudine,
quae est ipsemet, quam alii beati in beatitudine
quae non est quod ipsi sunt. Magis
igitur desiderium quiescit, et perfectior est
beatitudo.
[844](Japonica)
Praeterea. Quod per essentiam
est, potius est eo quod per participationem
dicitur sicut natura ignis perfectius invenitur
in ipso igne quam in rebus ignitis. Deus
autem per essentiam suam beatus est. Quod
nulli alii competere potest: nihil enim aliud
praeter ipsum potest esse summum bonum,
ut ex praedictis patere potest; et
sic oportet ut quicumque alius ab ipso beatus
est, participatione beatus dicatur. Divina
igitur beatitudo omnem aliam beatitudinem
excedit.
[845](Japonica)
Amplius. Beatitudo in perfecta
operatione intellectus consistit, ut ostensum
est. Nulla autem alia intellectualis
operatio eius operationi comparari
potest. Quod patet non solum ex hoc
quod est operatio subsistens: sed quia una
operatione Deus seipsum ita perfecte intelligit
sicut est, et omnia alia, quae sunt
et quae non sunt, bona et mala. In aliis
autem intelligentibus intelligere ipsum non
est subsistens, sed actus subsistentis. Nec
ipsum Deum, qui est summum intelligibile,
aliquis ita perfecte potest intelligere sicut
perfecte est: cum nullius esse perfectum
sit sicut esse divinum, nec alicuius operatio
possit esse perfectior quam sua substantia.
Nec est aliquis alius intellectus qui omnia
etiam quae Deus facere potest, cognoscat:
quia sic divinam potentiam comprehenderet.
Illa etiam quae intellectus alius cognoscit,
non omnia una et eadem operatione cognoscit.
Incomparabiliter igitur Deus supra
omnia beatus est.
[846](Japonica)
Item. Quanto aliquid magis est
unitum, tanto eius virtus et bonitas perfectior
est. Operatio autem successiva secundum
diversas partes temporis dividitur.
Nullo igitur modo eius perfectio potest
comparari perfectioni operationis quae est
absque successione tota simul: et praecipue
si non in momento transeat, sed in
aeternum maneat. Divinum autem intelligere
est absque successione totum simul aeternaliter
existens: nostrum autem
intelligere successionem habet, inquantum
adiungitur ei per accidens continuum et
tempus. Divina igitur beatitudo in infinitum
excedit humanam: sicut duratio aeternitatis
excedit nunc temporis fluens.
[847](Japonica)
Adhuc. Fatigatio, et occupationes
variae quibus necesse est contemplationem
nostram in hac vita interpolari, in qua consistit
praecipue humana felicitas, si qua
est praesentis vitae; errores, dubitationes,
et casus varii quibus subiacet praesens vita;
ostendunt omnino incomparabilem esse humanam
felicitatem, praecipue huius vitae,
divinae beatitudini.
[848](Japonica)
Amplius. Perfectio divinae beatitudinis
considerari potest ex hoc quod
omnes beatitudines complectitur secundum
perfectissimum modum. De contemplativa
quidem felicitate, habet perfectissimam sui
et aliorum perpetuam considerationem. De
activa vero, non vitae unius hominis, aut
domus aut civitatis aut regni, sed totius
universi gubernationem.
[849](Japonica)
Falsa etiam felicitas et terrena
non habet nisi quandam umbram illius perfectissimae
felicitatis.
a) Consistit enim in quinque, secundum
Boetium: scilicet in voluptate, divitiis,
potestate, dignitate et fama.
b) Habet autem Deus excellentissimam
delectationem de se, et universale gaudium
de omnibus bonis, absque contrarii admixtione.
c) Pro divitiis vero habet omnimodam
sufficientiam in seipso omnium bonorum,
ut supra ostensum est.
d) Pro potestate habet infinitam virtutem.
e) Pro dignitate habet omnium entium
primatum et regimen.
f) Pro fama habet admirationem omnis
intellectus ipsum utcumque cognoscentis.
[850](Japonica)
Ipsi igitur qui singulariter
beatus est, honor sit et gloria in saecula
saeculorum. Amen.