THOMAE AQUINATIS
Liber de Veritate Catholicae Fidei contra Errores Infidelium
(Summa contra Gentiles)
LIBER SECUNDUS, cc.1-5.
Direct Jump(n.851-877)
Cap.1.
Continuatio sequentium ad praecedentia.
[851](Japonica)
Meditatus sum in omnibus operibus
tuis, et in factis manuum tuarum
meditabar. Psalm. 142-5.
[852](Japonica)
Rei cuiuslibet perfecta cognitio
haberi non potest nisi eius operatio cognoscatur.
Ex modo enim operationis et specie
mensura et qualitas virtutis pensatur, virtus
vero naturam rei monstrat: secundum hoc
enim unumquodque natum est operari quod
actu talem naturam sortitur.
[853](Japonica)
Est autem duplex rei operatio,
ut Philosophus tradit, in IX Metaphysicae:
una quidem quae in ipso operante manet et
est ipsius operantis perfectio, ut sentire,
intelligere et velle; alia vero quae in exteriorem
rem transit, quae est perfectio facti
quod per ipsam constituitur, ut calefacere,
secare et aedificare.
[854](Japonica)
Utraque autem dictarum operationum
competit Deo: prima quidem in eo
quod intelligit, vult, gaudet et amat; alia
vero in eo quod res in esse producit, et eas
conservat et regit. Quia vero prima operatio
perfectio operantis est, secunda vero perfectio
facti; agens autem naturaliter prius
est facto et causa ipsius: oportet quod prima
dictarum operationum sit ratio secundae
et eam praecedat naturaliter, sicut causa
effectum. Quod quidem in rebus humanis
manifeste apparet: consideratio enim et voluntas
artificis principium est et ratio aedificationis.
[855](Japonica)
Prima igitur dictarum operationum,
tanquam simplex operantis perfectio,
operationis vindicat sibi nomen, vel etiam
actionis: secunda vero, eo quod sit perfectio
facti, factionis nomen assumit; unde manufacta
dicuntur quae per actionem huiusmodi
ab artifice in esse procedunt.
[856](Japonica)
De prima quidem Dei operatione
in praecedenti libro iam diximus, ubi est
actum de cognitione et voluntate divina.
Unde, ad completam divinae
veritatis considerationem, restat nunc de secunda
operatione tractare, per quam scilicet
res producuntur et gubernantur a Deo.
[857](Japonica)
Quem quidem ordinem ex praemissis
verbis sumere possumus. Praemittit
namque primae operationis meditationem,
cum dicit, Meditatus sum in omnibus operibus
tuis: ut operatio ad divinum intelligere et
velle referatur. Subiungit vero de factionis
meditatione, cum dicit, et in factis manuum
tuarum meditabar: ut per facta manuum
ipsius intelligamus caelum et terram, et
omnia quae procedunt in esse a Deo sicut
ab artifice manufacta procedunt.
Cap.2.
Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem.
[858](Japonica)
Huiusmodi quidem divinorum factorum
meditatio ad fidem humanam instruendam
de Deo necessaria est.
[859](Japonica)
Pimo quidem, quia ex factorum
meditatione divinam sapientiam utcumque
possumus admirari et considerare.
Ea enim quae arte fiunt, ipsius artis sunt
repraesentativa, utpote ad similitudinem artis
facta. Deus autem sua sapientia res in esse
produxit: propter quod in Psalmo dicitur:
Omnia in sapientia fecisti. Unde ex factorum
consideratione divinam sapientiam colligere
possumus, sicut in rebus factis per quandam
communicationem suae similitudinis sparsam.
Dicitur enim Eccli. 1-10: Effudit illam,
scilicet sapientiam, super omnia opera sua.
Unde, cum Psalmus diceret, Mirabilis facta
est scientia tua ex me: confortata est, et non
potero ad eam: et adiungeret divinae illuminationis
auxilium cum dicit, Nox illuminatio
mea etc.; ex consideratione divinorum
operum se adiutum ad divinam sapientiam
cognoscendam confitetur, dicens:
Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet
nimis.
[860](Japonica)
Secundo, haec consideratio
in admirationem altissimae Dei virtutis ducit:
et per consequens in cordibus hominum
reverentiam Dei parit. Oportet enim quod
virtus facientis eminentior rebus factis intelligatur.
et ideo dicitur Sap. 13-4: Si virtutem
et opera eorum, scilicet caeli et stellarum
et elementorum mundi, mirati sunt,
scilicet philosophi, intelligant quoniam qui fecit
haec, fortior est illis. Et Rom. 1-20 dicitur:
Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius
et divinitas. Ex hac autem admiratione Dei
timor procedit et reverentia. Unde dicitur
Ierem. 10-6 Magnum est nomen tuum in
fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium?
[861](Japonica)
Tertio, haec consideratio animas
hominum in amorem divinae bonitatis
accendit. Quicquid enim bonitatis et perfectionis
in diversis creaturis particulariter
distributum est, totum in ipso universaliter
est adunatum, sicut in fonte totius bonitatis,
ut in primo libro ostensum
est. Si igitur creaturarum bonitas, pulchritudo
et suavitas sic animos hominum
allicit, ipsius Dei fontana bonitas, rivulis
bonitatum in singulis creaturis repertis diligenter
comparata, animas hominum inflammatas
totaliter ad se trahet. Unde in Psalmo
dicitur: Delectasti me, Domine, in factura tua,
et in operibus manuum tuarum exsultabo. Et
alibi de filiis hominum dicitur: Inebriabuntur
ab ubertate domus tuae, quasi totius creaturae,
et sicut torrente voluptatis tuae potabis eos:
quoniam apud te est fons vitae. Et Sap. 13-1,
dicitur contra quosdam: Ex his quae videntur
bona, scilicet creaturis, quae sunt bona
per quandam participationem, non potuerunt
intelligere eum qui est, scilicet vere bonus,
immo ipsa bonitas, ut in Primo
ostensum est.
[862](Japonica)
Quarto, haec consideratio homines
in quadam similitudine divinae perfectionis
constituit. Ostensum est enim
in primo libro quod Deus,
cognoscendo seipsum, in se omnia alia intuetur.
Cum igitur christiana fides hominem
de Deo principaliter instruit, et per lumen
divinae revelationis eum creaturarum cognitorem
facit, fit in homine quaedam divinae
sapientiae similitudo. Hinc est quod dicitur
2 Cor. 3-18: Nos vero omnes, revelata facie
gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem
transformamur.
[863](Japonica)
Sic igitur patet quod consideratio
creaturarum pertinet ad instructionem
fidei christianae. Et
ideo dicitur Eccli. 42-15: Memor ero operum
Domini, et quae vidi annuntiabo: in sermonibus
Domini opera eius.
Cap.3.
Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum.
[864](Japonica)
Est etiam necessaria creaturarum
consideratio non solum ad veritatis instructionem,
sed etiam ad errores excludendos.
Errores namque qui circa creaturam sunt,
interdum a fidei veritate abducunt, secundum
quod verae Dei cognitioni repugnant.
Hoc autem multipliciter contingit.
[865](Japonica)
Primo quidem, ex hoc quod
creaturarum naturam ignorantes in hoc pervertuntur
quandoque quod id quod non
potest nisi ab alio esse, primam causam et
Deum constituunt, nihil ultra creaturas
quae videntur aestimantes: sicut fuerunt illi
qui corpus quodcumque Deum aestimaverunt;
de quibus dicitur Sap. 13-2: Qui aut
ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut
gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut
solem et lunam, deos putaverunt.
[866](Japonica)
Secundo, ex hoc quod id
quod Dei solius est creaturis aliquibus
adscribunt. Quod etiam ex errore circa
creaturas contingit. Quod enim natura rei
alicuius non patitur, ei non attribuitur nisi
quia eius natura ignoratur: sicut si homini
attribueretur habere tres pedes. Quod autem
solius Dei est natura creaturae non patitur:
sicut quod solius hominis est non patitur
alterius rei natura. Ex hoc ergo quod natura
creaturae ignoratur, praedictus error contingit.
Et contra hunc errorem dicitur Sap.
14-21: Incommunicabile nomen lignis et lapidibus
imposuerunt. In hunc errorem labuntur
qui rerum creationem, vel futurorum
cognitionem, vel miraculorum operationem,
aliis causis quam Deo adscribunt.
[867](Japonica)
Tertio vero, ex hoc quod
divinae virtuti in creaturas operanti aliquid
detrahitur per hoc quod creaturae natura
ignoratur. Sicut patet in his qui duo rerum
principia constituunt; et qui res non ex divina
voluntate, sed ex necessitate naturae
a Deo procedere asserunt; et illi etiam qui
res, vel omnes vel quasdam, divinae providentiae
subtrahunt; aut eam posse praeter
solitum cursum operari negant. Haec
enim omnia divinae derogant potestati.
Contra quos dicitur Iob 22-17: Quasi nihil
possit facere omnipotens, aestimabant eum;
et Sap. 12-17: Virtutem ostendis tu, qui
non crederis esse in virtute consummatus.
[868](Japonica)
Quarto. Homo, qui per fidem
in Deum ducitur sicut in ultimum
finem, ex hoc quod ignorat naturas rerum,
et per consequens gradum sui ordinis in
universo, aliquibus creaturis se putat esse
subiectum quibus superior est: ut patet in
illis qui voluntates hominum astris supponunt,
contra quos dicitur Ierem. 10-2, A
signis caeli nolite metuere, quae gentes timent;
et in illis qui angelos creatores animarum
existimant; et animas hominum esse mortales;
et si qua similia hominum derogant
dignitati.
[869](Japonica)
Sic ergo patet falsam esse quorundam
sententiam qui dicebant nihil interesse
ad fidei veritatem quid de creaturis
quisque sentiret, dummodo circa Deum recte
sentiatur, ut Augustinus narrat in libro de Origine Animae:
nam error circa creaturas
redundat in falsam de Deo sententiam, et
hominum mentes a Deo abducit, in quem
fides dirigere nititur, dum ipsas quibusdam
aliis causis supponit.
[870](Japonica)
Et ideo illis qui circa creaturas
errant poenas sicut infidelibus Scriptura
comminatur, dicens in Psalmo: Quoniam
non intellexerunt opera Domini et in opera
manuum eius, destrues illos et non aedificabis
eos; et Sap. 2-21 Haec cogitaverunt et erraverunt,
et subiungit, 22 non iudicaverunt
honorem animarum sanctarum.
Cap.4.
Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus.
[871](Japonica)
Manifestum est autem ex praedictis
quod considerationem
circa creaturas habet doctrina
fidei christianae inquantum
in eis resultat quaedam
Dei similitudo, et inquantum
error in ipsis inducit in divinorum
errorem. Et sic alia ratione
subiiciuntur praedictae doctrinae, et
philosophiae humanae. Nam philosophia
humana eas considerat secundum quod
huiusmodi sunt: unde et secundum diversa
rerum genera diversae partes philosophiae
inveniuntur. Fides autem christiana eas considerat,
non inquantum huiusmodi, utpote
ignem inquantum ignis est, sed inquantum
divinam altitudinem repraesentat, et in ipsum
Deum quoquo modo ordinatur. Ut enim
Eccli. 42 dicitur: Gloria Domini plenum
est opus eius. Nonne Dominus fecit enarrare
sanctos omnia mirabilia sua?
[872](Japonica)
a) Et propter hoc etiam alia
circa creaturas et philosophus et fidelis
considerat. Philosophus namque considerat
illa quae eis secundum naturam propriam
conveniunt: sicut igni ferri sursum. Fidelis
autem ea solum considerat circa creaturas
quae eis conveniunt secundum quod sunt
ad Deum relata: utpote, quod sunt a Deo
creata, quod sunt Deo subiecta, et huiusmodi.
b) Unde non est ad imperfectionem doctrinae
fidei imputandum si multas rerum
proprietates praetermittat: ut caeli figuram,
et motus qualitatem. Sic enim nec naturalis
circa lineam illas passiones considerat
quas geometra: sed solum ea quae accidunt
sibi inquantum est terminus corporis naturalis.
[873](Japonica)
Si qua vero circa creaturas communiter
a philosopho et fideli considerantur,
per alia et alia principia traduntur.
Nam philosophus argumentum assumit ex
propriis rerum causis: fidelis autem ex
causa prima; ut puta, quia sic divinitus est
traditum; vel quia hoc in gloriam Dei cedit;
vel quia Dei potestas est infinita.
[874](Japonica)
Unde et ipsa maxima sapientia
dici debet, utpote super altissimam causam
considerans: secundum illud Deut. 4-6:
Haec est sapientia vestra et intellectus coram
populis.
[875](Japonica)
a) Et propter hoc sibi, quasi
principali, philosophia humana deservit. Et
ideo interdum ex principiis philosophiae
humanae, sapientia divina procedit.
b) Nam et apud philosophos prima philosophia
utitur omnium scientiarum documentis
ad suum propositum ostendendum.
[876](Japonica)
a) Exinde etiam est quod non
eodem ordine utraque doctrina procedit.
Nam in doctrina philosophiae, quae creaturas
secundum se considerat et ex eis, in
Dei cognitionem perducit, prima est consideratio
de creaturis et ultima de Deo. In
doctrina vero fidei, quae creaturas non nisi
in ordine ad Deum considerat, primo est
consideratio Dei et postmodum creaturarum.
b) Et sic est perfectior: utpote Dei cognitioni
similior, qui seipsum cognoscens
alia intuetur.
c) Unde, secundum hunc ordinem, post
ea quae de Deo in se in primo libro sunt
dicta, de his quae ab ipso sunt restat prosequendum.
Cap.5.
Ordo dicendorum.
[877](Japonica)
Erit autem hic prosecutionis ordo,
ut primo agamus de productione rerum in
esse; secundo, de earum distinctione;
tertio vero de ipsarum
rerum productarum et distinctarum natura,
quantum ad fidei pertinet veritatem.